Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
illa duo praecipue notasse. (7) Primum quod in vesperis ad Hymnum et Magnificat versus alterni pulsabantur in organo, ut et nobis in more propositum est, ad alternos vero, quos chorus decantabat, idem organum non tacebat, sed simul et soni organici et voces conventus laetum concrepabant. (8) Deinde post Magnificat antiphonas de sancta Maria, de sanctis Benedicto et Bernardo non a choro percantatas, ut apud nos, sed suppletas ac pulsatas fuisse in organo ac tum ab hebdomadario suffragatore versum et collectam subiunctos. (9) Alterum, quod neminem sacerdotum viderit ad missae sacrificium accedere vel ab ara recedere superducto in caput humerali, sed vertice prorsus detecto ac humeralium summitate intra togam et collum immissa, uti antehac factitari consuevit. (10) Scripseram reverendissimo Caesariensi,[ERROR: no reftable :] reverendissimo Caesariensi] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. prout iussus eram, praedictum fratrem nostrum non iam, cui domi assueverat, vino amplius, sed coctura Cereris[ERROR: no reftable :] coctura Cereris] Da Ceres die Bereichsgottheit des Getreides ist, ist mit coctura Cereris Bier gemeint. deinceps potandum. (11) At ille nunc haesitat, quaenam eidem porrigenda mensurae quantitas, quidve de haustu extraordinario concedendum. (12) Scribit nam suos accipere in mensas singulas tres mensurae quadrantes de cerevisia et omnibus septimanis pro extraordinario potu mensuram vini ac duas cerevisiae. (13) Haec an pari passu etiam Thobiae nostro sint tribuenda, certior fieri cupit. (14) Ioannes Stoker[ERROR: no reftable :] Ioannes Stocker] Vgl. Album Stamsense Nr. 471. pridie divi Lucae [ERROR: no reftable :] divi Lucae] 18. Oktober. primum ex monasterio pedem movit cum fabris caementariis in Mittenwald profectus, qui longa sua cunctatione pessimum iter per viam nivosam et lutulentam obtinuit, siquidem die sancti Galli, hoc est 16to huius, inopinata nix cecidit, quae in hortis complures arbusculas suo pondere depressit ac diffregit. (15) Atque hisce, ne prolixior sim, cum reverendissima pietate vestra nos et omnia nostra divinae protectioni commendo.
349. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Mais
Stams, 22. Oktober 1658
Vor acht Tagen trat der Bruder des verstorbenen Kuraten Gregor Gritsch von Sölden,
Urban Gritsch, an Stephani heran und forderte die 24 Gulden ein, die ihm Pater
Martin [Stöger] und der Richter nach der Inventur gegeben hatten. Als Stephani dann
den Reversalbrief forderte, beschimpfte ihn Gritsch und zeigt sich unversöhnlich.
Der Dekan von Telfs hat am vergangenen Mittwoch sein erstes Landkapitel in Barwies
einberufen, an dem auch Pater Andreas Breyer teilnahm. Die vor kurzem in Stams
entlassene Magd hat Pater Andreas aufgenommen und bei sich in Sölden eingesetzt.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |