Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F138v --

tudine Oenipontum appulsam esse, quacum etiam ad nos reducem optamus ac praestolamur. (2) Nos in conventu hoc temporis pari sospitate gaudemus. (3) Solus pater Eugenius [ERROR: no reftable :] pater Eugenius] Gemeint ist Pater Eugenius Eyberger. anniversarium suum celebrat et sospitam podagram habet, quae quidem unius pedis domicilio non contenta ab hodie etiam alterum occupavit. (4) Sed neque iudici nostro valetudo integra est, qui praeterito die lunae (ut ex patre nostro Martino [ERROR: no reftable :] patre ... Martino] Gemeint ist Pater Martin Stöger. cognovi) in Kemmaten ex aliqua temulentia per quattuor scalae gradus retrorsum lapsus etiamnum grabato ut plurimum detinetur.

(5) Quod ante tres septimanas scripseram Wolfgangum Frikinger bis terve sub mensem hactenus celebrare solitum Haimingae, id paulo praecipitantiore calamo scriptum, cum scilicet illum hoc in intentione habere nossem necdum vero executioni demandatum esset. (6) Nam usque in hunc diem nondum attentavit (quod sciam) in dicto loco sacrum facere.

(7) Novus adventum celebrandi modus, quem post acceptas reverendissimae pietatis vestrae litteras conventui mox publicavi, cunctos quidem consternatos fecit, quia scilicet omnes pro isto anno inducias sperabamus. (8) Attamen intellecto reverendissimae pietatis vestrae decreto sine mora dedimus manus et misso carnibus nuntio abstinentiam sumus amplexati, necdum tamen veri ichthyophagi [ERROR: no reftable :] ichthyophagi] ichtiophagi hs. facti, quia nihil adhuc carpionum accepimus. (9) Unum vero nobis adhuc minus liquidum est, ieiunio scilicet tota ad solida hebdomas transigenda sit (quod reverendissima pietas vestra in epistula ad patrem cellarium insinuare videtur), an vero abstinentia tantum. (10) Ieiunium indici ego quidem ex statutis attente lectis et relectis exsculpere non potui, quin potius contrarium ex iisdem (salvo prudentiorum iudicio) clare et aperte deduci existimo. (11) Memini etiam ante plures annos nescio amplius, a reverendissimo domino visitatore[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... visitatore] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. nostro an a venerabili piae memoriae patre Benedicto Staub, rerum ordinis ac congregationis apprime perito, cum desuper

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic