Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F16r --

Ad patrem Ioannem in Mais, 21. Octobris 1644. Amorosam salutem et omnis prosperitatis apprecationem Venerabilis in Christo pater, confratrum dilectissime

(1) Quae super statu valetudinis meae in proximis[ERROR: no reftable :] in proximis] Gemeint ist ep. 29. ad reverentiam vestram perscripsi, eadem (aut certe vix aliud) in praesens quoque denuntio, nisi quod indispositio illa, quam hactenus scyathicam esse credideram, nunc ob nimiam diuturnitatem iudicio et sententia medici[ERROR: no reftable :] sententia medici] Stephanis Arzt zu dieser Zeit war Paul Weinhart d.Ä., den er im Gegensatz zum Stamser Bader sehr schätzte. anonyma sit atque incognitum quoddam rheumatis genus vocitetur. (2) Sed non crux haec (siqua est aut ita appellari meretur) prorsus non me deicit, cum saltem de die nihil singularis molestiae persentiscam, quidquid sit de noctibus, quarum plures fere, si bene recolo, dolorosis vigiliis quam suavi somno per trimestre traduxi.

(3) Phlebotomiam reverentia vestra, ut intelligo, miram hoc anno celebravit, a cuius imitatione protectio divina me et omnes alios custodiat; nocturna nam inter silentia, cum somno ligatur animus, solvere habenas sanguini, sicut raro vergit in commodum, ita numquam vacat periculo. (4) Congratulor ergo reverentiae vestrae, quod tanta cruoris copia, quae dormienti excussa est, non ipsam etiam animam sopito corpore extorserit. (5) Alia longe fuit meae nuper phlebotomiae ratio; ego etenim vix eram tam felix, qui sanguinem et volens perfundere possem. (6) Imperitia balneatoris nostri, cui ut parcam, quamvis immerenti edicere nolo, quot ictibus frustraneis sim sauciatus.

(7) Fructus telluris vestrae destinatus portitor cum epistulis diligenter mihi contradidit, at parum salvos; reperi nam utroque in vasculo uvas plerasque ex parte putidas, gelu constrictas omnes, integram nullam. (8) Vesperas illas quaternis et quinis vocibus concinnatas, pro quibus iam saepius sollicitatum est, reverentia vestra haud dubie iam receperit. (9) Earum ablegationem aegerrime tulit organoedus noster pater Eugenius,[ERROR: no reftable :] pater Eugenius] Gemeint ist Pater Eugenius Eyberger. plus stomachatus, dicam, an lamentatus, nescio. (10) Causa est, tum quod vesperae illae optime deservirent pro certis anni festivitatibus ad sanctum Ioannem celebrandis, tum quod canticum Marianum 5 aut 6 vocibus constans multoties libris illis contineatur aptissime decantandum, cum infrequens cantorum est

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic