Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F134v --

si schedulae minutiores (quibus horae orandi designantur) non defuissent. (2) Iterata proinde instantia mea est, ut si per occupationes liceat, admodum reverenda et clarissima dominatio vestra tales quoque minutas schedulas pro numero dictarum maiorum praesenti occasione mihi submittere non gravetur, alias de maioribus nihil effecturo. (3) Vel certe, si mens admodum reverendae dominationis vestrae forsan fuerit, ut ipse ego horas petentibus assignem, libens hoc laboris subibo, ut centuriam unam vel alteram huiusmodi schedularum conficiam.

(4) Quos praeterito autumno novos oratores militiae Marianae adscripsi, brevi syllabo notatos hic una submitto. (5) De reliquo optem eo esse loco apud reverendam admodum dominationem vestram, quo me a bonae memoriae fratre Laurentio heu defuncto [ERROR: no reftable :] fratre ... defuncto] Stephanis Bruder Laurentius, der vor Wilhelm Bliemel Prior in Wilten war, verstarb 1656. olim habitum existimaveram. (6) Atque hoc in voto litteras finio ac totum corpusculum meum corpusculato commendo.

333. An Pater Candidus List in Kaisheim Stams, 31. Januar 1657 Im Namen des Abtes Gemelich schreibt Stephani an Candidus List, um ihm zu seiner Priesterweihe zu gratulieren. Abt Gemelich war mit Arbeit an der Ernte in Mais und mit dem Landtag in Bozen beschäftigt. Nach seiner Rückkehr nach Stams fesselte ihn seine Arthritis ans Bett. Als Zeichen seiner Freude schickt er List ein spanisches Kreuz. Ad patrem Candidum List Caesariensem, nomine reverendissimi nostri, 31. Ianuarii 1657. Reverende in Christo, religiose et amantissime cognate

(1) Quod impraesentiarum praestamus, dudum factum fuisse oportuerat, ut scilicet tibi de felicibus progressibus tuis deque adepta sacerdotali dignitate propensius gratularemur. (2) Sed nam audieris iam, non dubito, ex litteris prioris nostri [ERROR: no reftable :] prioris nostri] Pater Benedikt Stephani. multiiuges nostras occupationes, quibus tempore primitiarum tuarum cum in vindemiis, tum paulo post in negotiis provinciae publicis Bolzani distinebamur. (3) Et nunc, postquam ante dies plus minus 14 domum reversi sumus, arthriticis doloribus grabato affigimur, ut neque hanc ipsam, quantumcumque seram, gratulationem calamo expedire valeamus. (4) Ceterum pro symbolo huius gratulationis et tessera affectus nostri

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic