Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F133r --

mittere cupiat, equidem ignoro.

(4) Quod nuper ex quorundam rumore obiter scripsi, per absentiam parochi Silzensis mulierem quandam (uxorem Ioannis Randolf) sine ecclesiae sacramentis decessisse, praesentibus recanto, interea a balneatore nostro edictus adstitisse moribundae primissarium Haimingensem eamque sacro oleo supremum unxisse, viatico tamen non porrecto, quod aegra glutiendo amplius non esset.

(5) Reverendus pater lector cum Oeniponte 14 dies curae corporis sui circa sumptionem pharmacorum et apertionem venae impendisset, ad monasterium nostrum reversus, non iam illum socium, patrem Iacobum Hybernum, sed alium iuvenem patria Oenipontanum adduxit, patrem Magnum Reitter, qui perinde ut duo antecessores sibi tantum vocans atque exercitationem fratrum nostrorum nihil pensi habens in repetendo et disputando nusquam comparet. (6) Ita nimirum pater lector quidem socium habet, qui taedium levet, monasterium vero hominem, qui nihil eidem commodet. (7) Et haec confessionibus excipiendis praepedito atque ideo properanti pro nunc scribenda in calamum veniebant, in Stambs die sanctorum Simonis et Iudae anno 1656.

330. Stephani an Vikar Martin Stöger in Wertach [Stams], 31. Oktober 1656 Der Brief, den Stöger jüngst an den Richter geschrieben hat, kam auch Stephani vor Augen. Darin fordert Stöger, sollte er gegen seinen Willen doch noch länger in Wertach bleiben müssen, ein bestimmtes Medikament für sich. Stephani ließ das Mittel sofort bei Apotheker Winkler besorgen. Stephani beteuert, nicht schuld zu sein, dass Stöger immer noch nicht nach Stams zurückberufen wurde. Er rät ihm, sich mit einem Brief direkt an Abt Gemelich zu wenden. Ad patrem nostrum Martinum Steger Wertacensemplebem adhuc curantem, 31. Octobris anno 1656. Reverende in Christo pater, religiose et amande confrater

(1) Ex litteris reverentiae vestrae nuperrime ad iudicem nostrum perscriptis mihique ab eo ad legendum communicatis intellexi desiderare reverentiam vestram, si moram adhuc aliquanto tempore Wertachii trahere cogeretur, evacuando corpori pharmacum aliquod, utique ne alias purgatione et phlebotomia diutius solito dilatis aut intermissis sanitatis sibi dispendium accerseret. (2) Nolens igitur in mora esse mox apud pharmacopaeum Winklerum pillu

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic