Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F131v --

ad manum habet. (6) Mihi nam hoc anno praeter solitum graves expensae incumbunt, inter quas non in postremis numero, quod proxime quattuor conversos nostros colore pruno vel castaneo vestire debeam, quae quidem habitus transmutatio tam pro nunc quam deinceps non exiguos sumptus causabit. (7) Atque hisce pauculis nunc reverentiam vestram eminus saluto, quam brevi comminus apparituram intelligo.

327. Stephani an Pater Candidus List in Kaisheim Stams, 20. Oktober 1656 Stephani bedankt sich für Lists freundliche Einladung zu seiner Primiz. Leider kann er zu der Feierlichkeit nicht anreisen, da er just an diesem Tag zum Markt nach Hall fahren muss. Abt Gemelich wurde zum Landtag nach Bozen von Erzherzog Ferdinand Karl gerufen und kommt wohl so schnell nicht zurück. Seine Einladung wurde aber nach Bozen weitergeleitet. Ad patrem Candidum List Caesariensem, reverendissimi nostri cognatum, primitiantem, 20. Octobris anno 1656. Reverende, religiose, in Christo peramande neomysta

(1) Accepi cum gaudio laeti nuntii baiulas, quae me ad nuptias desideratissimas, quibus non ille gentilium hymenaeus, sed spiritus sanctus praeest, perhumaniter invitant. (2) Et quid optatius mihi a fortuna obvenire posset, quam si in veste nuptiali comparare et sacris huiusmodi solemniis interesse daretur? (3) Verum quia tantis terrarum spatiis invitati ab invitante disiungimur, spiritu seu animorum affectu eo feremur, quo corporum gleba nequit pertingere, atque ad praestitutas Nonas Novembres reverentiam vestram Altissimo primitiva sua libantem exiguis orationibus nostris quoquo modo adiuvare conabimur precaturi, ut Deo et coelestibus paranymphis (angelis sanctis) novum placeat ministerium, placeat et minister.

(4) Ego quidem illa ipsa hebdomade nundinas Halenses adire compellor turbae fratrum de necessariis provisurus. (5) Reverendissimus vero noster, [ERROR: no reftable :] reverendissimus ... noster] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. qui hoc temporis adhuc in loco vindemiarum moratur, a serenissimo[ERROR: no reftable :] a serenissimo] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. ad conventum procerum Bolzani [ERROR: no reftable :] conventum ... Bolzani] Vgl. Primisser cap. 42 § 43 Eodem die coeptus est Bauzani provincialium primorum congressus. sub diem 20. eiusdem mensis indictum evocatus est vix ante ferias natalitias ad nos revisurus, cui litteras ex Cae

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic