Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
nimum eiusdem digitum incisa est, vel certe venam dorsi infra maximum pedis digitum existentem. (8) Quidquid excellentia vestra desuper consuluerit, promptus exsequar. (9) Sin et hoc medium nihil effecerit, adhibebo tandem, quod mihi dominatio sua dudum oretenus suasit, balneum fontanae calefactae cum immisso sacculo de lignis iuniperi minutim concisis. (10) In eo tantum haesito, utrum sacculus novis et recentibus lignis toties inferciendus, quoties balneum usurpatur, an vero eadem in plures vices adhiberi possint. (11) Hoc dum scire gestio, precor interim, ut excellentia vestra (cuius praesentia phlebotomiae nostrae esset optatissima) in coetu suorum dies tranquillos et laetos diutissime agat.
31. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Mais
[Stams], 6. Oktober 1644
Wenn das Wetter im Etschtal ähnlich gut wie im Oberinntal ist, erwartet sich Stephani
eine gute Ernte. Im Stamser Klostergarten werden in diesem Jahr alle Trauben
abreifen. Jakob Freisinger wurde als Novize eingekleidet. Von Franz Ottenthaler hat
Stephani hingegen nichts mehr gehört.
(1) Si terra Athesina ea aeris clementia et serenitate hactenus gavisa est, qua nostra tellus toto elapso mense Septembri viguit atque nunc etiam ipso autumnali tempore continuo vegetatur, dubii non erimus, quin reverendissima pietas vestra pro se filiisque vindemiam uberem ac praepinguem propediem sit consecuta. (2) Apud nos certe ea adhuc tempestatis aequabilitas et quasi malacia est, ut nemo fere sit, qui non miretur quique siderum conditorem non collaudet. (3) Uvas in horto nostro conventuali (quarum magnam partem iam dudum deglubere coepimus) omnes hoc anno solis temperie maturandas atque adeo parum de agrestis superfuturum speramus. (4) Iacobum Freisinger[ERROR: no reftable :] Iacobum Freisinger] Von Freisinger Willen, das Noviziat zu beginnen, wissen wir seit ep. 22,6. de communi patrum consilio habitu novitiorum indui prima Octobris, quem (quantum experimenta paucula, quae hactenus coepi) promittunt non immorigerum fore confido. (5) Franciscum vero Ottenthaler[ERROR: no reftable :] Franciscum ... Ottenthaler] Vgl. ep. 33,3. hactenus neque in coram se sistere neque per litteras pristinae petitionis suae memoriam apud nos refricare umquam vidimus. (6) Eum proinde et nos domi suae sedentem numquam compellabimus difficiles futuri, etiamsi ultro redeat ac pulsat. (7) Benignissimus Deus reverentissimam pietatem vestram incolumem nobis conservet eiusque labores et negotia superno semper favore secundet.
32. Stephani an Kooperator Johannes Schnürlin in Mais
[Stams], 21. Oktober 1644
Stephani beklagt sich über seinen anhaltend schlechten Gesundheitszustand. Schnürlin
habe gerade einen sehr komplizierten Aderlass hinter sich gebracht. Stephani würde
das nie aushalten und beschwert sich über die Unfähigkeit des Stamser Baders. Von
den aus Mais geschickten Früchten ist keine heil in Stams angekommen. Noten für
Vespern zu vier und fünf Stimmen wurden geschickt. Der Stamser Organist, Pater
Eugenius [Eyberger], war nicht sehr glücklich über die neuen Schwierigkeiten. Der
Wollmantel, den Schnürlin gerne gehabt hätte, ist in diesen Zeiten der Geldknappheit
wohl nicht so schnell zu besorgen.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |