Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F126v --

tardigrado sub meridiem advectae sunt. (2) Qui si fructus integros consignasset, nihil ipsius moram et tarditatem causarer, sed cum pleraque (piris exceptis) putida et resoluta attulerit, sane non erat, cur copioso eum honorario dignarer. (3) Nihilominus tamen reverentia vestra affini suo domino Ingram meo nomine gratias aget, cum fuerit opportunum.

(4) Ex praesentium baiulo intellexi desiderari pro caeca hospita Maisensi aquam de Calvaria nostra sancti Zachariae, cuius proinde portionem aliquam in vase vitreo transmitto optans, ut iuxta fidem petentis et ad Dei summi gloriam felicem effectum operetur. (5) Postridie sanctae Mariae Magdalenae[ERROR: no reftable :] Mariae Magdalenae] 22. Juli. reverendissimus noster[ERROR: no reftable :] reverendissimus noster] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. cum consortio admodum reverendi patris Friderici provincialis Franciscanorum et a culina bene noti fratris Andreae nec non reverendi domini Prugger acidulis domi nostrae uti coepit bonis omnino initiis, sed octiduo vel novendio post eundem podagra lecto prostravit, quem illud potissimum aegre habuit, quod publicae disputationi philosophicae ad septimum diem Augusti habitae interesse nequiverit.

(6) Absoluto etenim cursu propugnarunt fratres nostri Thobias et Ulricus [ERROR: no reftable :] fratres ... Ulricus] Gemeint sind die Brüder Tobias Zigl und Ulrich Raschpichler (vgl. Album Stamsense Nr. 464). theses impressas ex tota philosophia, ad quam concertationem comparuerunt reverendus dominus Wilhelmus Bliemel [ERROR: no reftable :] Wilhelmus Bliemel] Wilhelm Bliemel OPräm legte sein Gelübde in Wilten am 23. 12. 1630 ab. Er studierte Theologie in Wilten, Salzburg und Dillingen. In Dillingen erwarb er sich das Lizentiat der Theologie und des Kirchenrechts. Im November 1643 kehrte er nach Wilten zurück und war dort Professor. 1644 machte er in Dillingen 1644 noch sein Doktorat im Kirchenrecht bei Ernricus Pirrhing (vgl. zu diesem >Romstöck 264-271). Bliemel starb am 16. September 1658. Vgl. Goovaerts I 65. cum socio, Oeniponto lectores duo Hiberni,[ERROR: no reftable :] duo Hiberni] Vgl. >Primisser cap. 42 § 43 Iulio mense philosophiae cursum docendo absolvit Eugenius Cellamanus Hibernus ex ordine S. Francisci, quo dein VI Kalendas Octobres cursu theologiae coepit. item reverendus pater Hyacinthus Grändl[ERROR: no reftable :] Hyacinthus Grändl] Der Lektor der Philosophie bei den Serviten in Innsbruck, Hyazinth Grandl, trat 1650 mit seiner Arbeit Philosophia rationalis sive decisiones ex univers logica desumptae et in conventu Oenipontano S. Iosephi publicae concertationi proposita hervor. servita cum socio et Hala reverendus pater guardianus ac lector illius conventus. (7) Infra dies circiter 14 idem pater lector noster auspicium faciet docendae theologiae scholasticae, in qua numerosiores habiturus est auditores. (8) Atque haec pro nunc obiter et raptim.

323. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Mais [Stams], 30. September 1656 Den Brief, den Stephani diesem beigelegt hat, hat er zunächst dem Pater Kellner übergeben, damit er ihn nach Mais schicke. Dann aber hat er ihn auf Anraten des Richters geöffnet, da der erkannte, dass der Brief von der Kammer komme und eventuell dringende Geschäfte des Haller Salzamtes enthalte. Die zwei nach Brixen geschickten Brüder sind völlig vom Regen durchnässt zurückgekehrt. Nur bei Bruder Leopold [Gassler] gab es Probleme, weil er das vorgeschriebene Wartejahr nicht abgewartet hatte. Pater Martin Stöger beschwerte sich in einem Brief aus Wertach, dass ihm nicht mehr geantwortet werde. Man wolle ihn wohl im Exil sterben lassen. Bruder Theoderich [von Preisach] kocht vor Wut, weil er nicht mit den anderen Brüdern nach Brixen geschickt wurde, und bittet um Versetzung in ein anderes Kloster. Ad reverendissimum dominum abbatem nostrum in vindemiis constitutum, 30. Septembris 1656. Demissam salutem ac prosperitatem praesentem et futuram Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Quas hisce meis acclusas impraesentiarum submitto, propridie sancti archangeli Michaelis,[ERROR: no reftable :] sancti ... Michaelis] 29. September. dum ad prandium accumberem, accepi easque omnino intactas mox patri cellario remisi, ut proxime ad reverendissimam pietatem vestram easdem dirigeret. (2) Postmodum vero illas, quas a camera emanatas

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic