Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F125v --

prope quotidianas ac graves habuimus, et messem retardant et pecori in Alpibus non parum incommodant. (6) Faenum quidem (laus superis) satis opportune horreum subintravit; (7) frumentum vero adhuc totum in culmo est hac primum septimana metendum.

(8) Male habere et in periculo constitutum esse patrem parochum [ERROR: no reftable :] patrem parochum] Von 1635 bis 1658 war Johannes Burkardt ( >Album Stambsense Nr. 437) Pfarrer in Mais. dolenter intellexi, qui incola tum suum super terram quin diutius adhuc prolongare posset, nihil diffiderem, si is suo tam pertinaci iudicio tantisper relicto aliorum fidis suasionibus morem gereret atque culinam magis quam penu vinarium diligeret. (9) Nec etiam sine commiseratione percepi, quid calamitatis hospitae vestrae supervenerit, cum Thobia[ERROR: no reftable :] Thobia] Gemeint ist Bruder Tobias Zigl. non quidem hirundinum stercore, sed proprii capitis intemperie sive catarrho tam repente caecatae, pro cuius desiderio ad thaumaturgum nostrum dominum Ioannem cras sacrificium fieri curabo. (10) Reverendo patri Ioanni[ERROR: no reftable :] Ioanni] Gemeint ist Pater Johannes Schnürlin, Kooperator in Mais. reverentia vestra indicet velim litteras ipsius, quas nuper ad me dederat, aberrasse a meta, non meis, sed reverendissimi [ERROR: no reftable :] reverendissimi] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. manibus traditas, qui tamen aliquot post dies ex occasione illarum argumentum mihi enarravit.

(11) De statu monasterii siquid rescire vos iuvat, duo tantum significo, alterum, quod hebdomade pentecosten proxime antegressa reverendissimus dominus abbas de Caesarea[ERROR: no reftable :] reverendissimus ... Caesarea] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. apud nos vititationem peregerit, in qua nova nobis statuta odiosis rebus referta, a favoribus vacua dereliquit. (12) Qui licet in Rottwilano capitulo, cui illustrissimus dominus generalis [ERROR: no reftable :] illustrissimus ... generalis] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. ipsus interfuit, paternitates omnino abrogatas noverit, ipse tamen inter omnes abbates solus et unus decreto illi obnititur et monasterii nostri se patrem immediatum adhuc solemniter indigetat.

(13) Alterum, quod pater Albericus Manincor ex conscientia culpae cuiusdam gravioris apud pueros scholares per incontinentiam tactus admissae ac de poenis ordinis sibi metuens accedente pessimo alicuius susurronis consilio 23. Maii fugam inierit, vilis apostata factus. (14) Quod cum iniquissime haberet ipsius cognatos, praesertim dominum baronem Girardi cancellarium,[ERROR: no reftable :] dominum ... cancellarium] Bei Seeber 1977 ist kein Kanzler Girardi verzeichnet. non tam proprii cordis resipiscentia, ut suspicor, quam illorum impulsu ac minis tandem 13. Iulii ad pristinum ovile reversus est, de cuius tamen perseverantia, nisi dextera Excelsi eundem fulciat, vehementer timeo. Vos pro anima eius Deum exorate ac una omnes salutati prospere in Domino valete.

321. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 20. Juli 1656 Stephani befürchtet, dass der eben erst zurückgekehrte Albericus [Manincor] schon bald wieder flüchten könnte. Ihm sind einige Vergünstigungen eingeräumt worden: Er darf im Garten spazieren und hat einen Vertrauenspater. Dennoch hat er einen geheimen Brief an Herrn von Wolfsthurn geschrieben, in dem er ihn um Wein bittet, bis zusätzliches Geld von seinem Bruder aus Kaltern eingetroffen ist. Er hält seine Kammer für ein Gefängnis und verdächtigt die betreffenden Leute (Pater Nivardus [Bardalas] und den Scholaren Franz) übler Nachstellungen. Zudem macht er sich Sorgen, wie es mit ihm weitergehen wird, welche Strafe ihn erwartet. Ad reverendissimum nostrum praesulem Oeniponti agentem et iam ab officio camerae liberum, 20. Iulii 1656. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine



Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic