Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F15r --

bibliopegus maturius compegisset. (7) Mercedem interim exspectant tam operarii, quam operis sollicitator. (8) Quodsi reverentia vestra aliquando celerem manum nec invenustam conducere posset, quae casus hosce per otium ex toto describeret uniformi charactere, pretium opere meo iudicio vel maxime faceret. (9) Crastina volente Deo Brixinam contendam praesentaturus fratres[ERROR: no reftable :] fratres] Gemeint sind hier die Brüder Augustinus Haas, Abraham Roth und Bartholomäus Hol (vgl. >Primisser cap. 42 § 13). ad ordinem presbyteratus, quos vereor, ne vel repulsam vel certe despectum quempiam experiri contingat, quamvis eos scienter ex praeviso et me praesente nihil eiusmodi subire patiar, potius re infecta et non ordinatos reducturus. (10) Atque hisce valeat reverentia vestra cum collegis suis atque in collectura non nimium desudet.

30. Stephani an Paul Weinhart in Innsbruck [Stams], 3. Oktober 1644 Stephani berichtet Weinhart über die Purgatorien, die gewisse Patres über sich ergehen ließen. Dazu kamen heutige einige Aderlasspatienten. Frater Georg Nusbaumer erwartet Pillen gegen seine Kopfschmerzen, der Konverse Georg Randolt ein Mittel gegen seine Taubheit. Für seine eigene schlechte Gesundheit wünscht sich Stephani neue Ratschläge von Weinhart. Für ein bestimmtes Heilbad wünscht er sich noch genauere Anweisungen. Ad dominum Paulum Weinhart, medicum Oenipontanum et physicum nostri monasterii, 3. Octobris 1644. Nobilis, clarissime et excellentissime domine

(1) Prima huius mensis purgatione medica e nostris usi sunt patres de choro subprioris,[ERROR: no reftable :] subprioris] Gemeint ist Pater Matthaeus Wilhalm (vgl. Album Stamsense Nr. 431). contenti partim cremoribus Tartari cum diagridio, partim pulvere Diaturb, citra admixtionem sacchari nunc recens confecto, partim denique potionibus e foliis sennae atque rhabarbaro. (2) Eisdem hodie vena aperietur, utinam felici tam incisoris quam secandorum iussu. (3) Ego cum aliis octo fratribus mei chori pharmacum sumam proxima sabbati die phlebotomiam instituturus decimo huius. (4) Quodsi excellentia vestra peculiarem aliquam medicinam naturae meae catarrhosae congruam praescribere velit, eam lubens acceptabo. (5) Reliqui aliud purgationis genus praeter supra memorata non deposcunt, exceptis fratre Georgio Nuspaumer et Georgio Randolt converso, quorum ille ob crebras, quas patitur, capitis destillationes pillulas capitales exspectat, iste vero, quia surdaster, oleum ab excellentia vestra promissum auriculae meatibus guttatim instillandum praestolat, quae ex pharmacopolio Oenipontano comparata per harum latorem commode transmitti poterunt.

(6) Ad mei porro corporis statum quod attinet, tertius heri iam mensis impletus est, ex quo indispositione illa, quam pridem excellentiae vestrae notificavi, affligor, quae sive scyathica sit, sive alia quaecumque affectionis species, molestiam certe non parvam ingerit. (7) Forsan non obfuerit, adhuc semel in pede venam aperiri vel illam, quae mihi nuper ad mi

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic