Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F122r --

(4) Amplificandae autem et illustrandae eidem sodalitati nostrae profuturum iudicarem, si a vobis susceptorum nomina ad nos perscriberentur, deinceps domenicis quattuor temporum diebus cum aliis confratribus ex ambone publice recitanda.

(5) Quid strategematum exerceat vel potius quibus ludis a filiis saeculi pater Ludovicus[ERROR: no reftable :] Ludovicus] Pater Ludwig Winter wurde im Mai 1654 als Kooperator nach St. Peter geschickt. ludificetur, notitiam meam hactenus fere subterfugit, facile tamen crediderim bonum patrem in oeconomia multum hallucinari, cui satius forsan foret domi nostrae in choro psallere et hortum colere, quam inter temporales curas cum saecularium probro traduci.

(6) De novis unum aliquid vobis communicatum velim, super quo, si nondum id percepistis, congaudete mecum et congratulamini! (7) Scilicet reverendissimus noster[ERROR: no reftable :] reverendissimus noster] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. ad instantiam suam ab officio praesidentiae in camera tandem solutus ac liberatus est.[ERROR: no reftable :] Scilicet ... est] Vgl. >Primisser cap. 42 § 42 Urgebat praesul archiducem instantissimis precibus ac rationum momentis, ut tandem a praesidentia camerae demitteretur. Aegre annuit princeps eumque cum insigni meritorum commendatione dimisit III Kalendas Maii. (8) Cuius locum subiit generosus dominus Curtius,[ERROR: no reftable :] dominus Curtius] Als Abt Bernhard Gemelich 1656 darum ersichte, ihn von seinem Amt als Kammerpräsident zu entbinden, folgte ihm Jakob kurz nach. Er war zugleich noch Kämmerer, Salzmair in Hall und Pfleger zu Sterzing, vgl. Seeber 1977, 174f. qui per annos iam plures salinae praefectum egerat et istius officio suffectum audio illustrem dominum Carolum Fieger. (9) Sic itaque divina clementia providit, ut et corpus congregationis nostrae suum caput reciperet et ispe dominus abbas noster vitae et valetudinis decurtandae dispendia Oeniponte ulterius non subiret. (10) Atque haec breviter inter molestos ructus medicinae calamus meus ad pluteum eructavit.

314. Stephani an Kooperator Candidus List in Kaisheim Stams, 19. Juni 1656 Man hörte in Stams das Gerücht, dass der Visitator, Abt [Müller] von Kaisheim auf seinem Besuch in Stams von Candidus List, einstmals Schüler in Stams, begleitet werde. Wegen Lists Aufgaben als Kooperator kam es jedoch nicht dazu. Stephani hofft, dass es eines Tages zu dem Besuch kommen wird. Stephani gratuliert ihm zu seinen neuen Würden und zu dem Lob, das vor kurzem der Sekretär über ihn ausgesprochen hat. Ad religiosum fratrem Candidum List Caesariensem, 19. Iunii anno 1656. Salutem et omnem utriusque hominis prosperitatem Reverende, religiose et candide dilecte frater

(1) Diu non est, cum vox insonuit in terra nostra venturum in Stambs cum reverendissimo domino praesule Caesariensi[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... Caesariensi] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. fratrem Candidum, illum quondam domi nostrae inter scholares ingenuum alumnum ac dein sacro etiam in religionis tyrocinio constantem athletam, cuius faciem et alloquium omnes desideravimus. (2) Sed nam appulso ad nos observandissimo [ERROR: no reftable :] Inter nos et observandissimo in rasura reverendissimo. domino visitatore[ERROR: no reftable :] visitatore] Vgl. Primisser cap. 42 § 43 His curis iam liber Georgius Stamsium visitaturus pridie Kalendas Iunii advenit post completorium statimque venerabile sacramentum lustravit suique adventus rationem in capitulo promulgavit. Postridie facto scrutinio sequentibus diebus chartam statutorum composuit relinquendam et feria II Pentecostes abiit. nostro, in comitatu eiusdem, quem exspectabamus, non invenimus Deo scilicet aliud disponente et fratrem Candidum interim in sortem diaconorum cooptante. (3) Erit tamen adhuc forsan, ita spero, cum dilatum desiderium nostrum implebitur. (4) Nam saepe dat una dies, quod totus denegat annus.

(5) Grates habeo caritati tuae, quod tanta sollicitudine in meae tenuitatis salutem ac fortunam feraris, cui ego vicissim plurimum gratulor et de adeptis sanctis ordinibus et (quod longe praestat) de optimo testimonio, quod nuperrime de tuae conversationis progressibus admodum reverendus dominus secretarius perhibuit, atque ut in bene coeptis deinceps magnis ac continuis passibus promoveare, Deum impense precor, cuius adiutorio te et totam Caesaream devoveo. Raptim ex Stambs.

315. Stephani an Vikar Martin Stöger in Wertach Stams, 20. Juni 1656 Stögers Brief ist bereits einen Tag nach Verfassen bei Stephani angekommen, als er gerade mit dem Abt von Kaisheim, der Stams visitierte, und dem Hofpräfekten für Fischereiangelegenheiten bei Tisch saß. Stephani versucht zu erklären, warum weder Abt Gemelich noch der Richter auf Stögers Brief geantwortet haben: Abt Gemelich war in Innsbruck damit beschäftigt, seine Entlassung als Kammerpräsident zu gestalten. Kaum in Stams angekommen stellte sich Abt Georg IV. Müller von Kaisheim als Visitator ein und verkündete die neuen, unvorteilhaften Statuten des Zisterzienserordens. Nach der Abreise des Abtes feierte Pater Fortunatus [Clementi] seine Primiz. Dann musste der Abt in Innsbruck seine Sachen packen und nach Stams transportieren lassen. Aus Mitwisserschaft um ein unsittliches Delikt unter den Scholaren floh Bruder Albericus [Manincor] aus Stams und verbreitet in Innsbruck Lügen über das Kloster. Auch der Richter ist mit speziellen Problemen beschäftigt: Eine schwangere Magd des Richters ist aus seinem Dienst getreten und behauptet standfest, Wolfgang Frickinger, des Richters Sohn, sei der Vater. Der Sohn stritt es ab und musste das Haus verlassen, in das er bald wieder zurückkehrte. Deswegen sei der Richter gerade sehr betrübt. Ad conventualem nostrum patrem Martinum Steger, pro tempore Wertachii vicarium, 20. Iunii 1656. Salutem et affectum fraternitatis Reverende in Christo, religiose et amande pater

(1) Celeres pennas habuit epistula reverentiae vestrae, quam ultimo Maii ad me emiserat, siquidem ea mox postridie ad cenam ad manus meas advolavit, dum mensae hospitum assiderem praesente reverendissimo domino visitatore [ERROR: no reftable :] reverendissimo ... visitatore] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. nostro et aulico rei piscariae praefecto etc. (2) Ex eadem intellexi plurimum demirari reverentiam vestram altum ad suas litteras silentium tam reverendissimi nostri[ERROR: no reftable :] reverendissimi nostri] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. quam domini iudicis, quorum etsi patronum vel causidicum agere meum non sit, pandam nihilominus reverentiae vestrae, quas ego causas intermissae utrimque scriptionis augurer fuisse.

(3) Et ad reverendissimum quidem quod attinet, fuit is sub eosdem dies, quibus epistulam reverentiae vestrae a me transmissam acceperat, Oeniponte occupatissimus in sollicitanda sua manumissione ab officio archiducalis camerae, quam (resolutione penes aulam diu protelata) tandem etiam feliciter obtinuit perhonorifico dimissorio sub signatura et subscriptione serenissimi[ERROR: no reftable :] serenissimi] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. donatus. (4) At vix domum nostram reversus mox nuntium accepit de superventuro reverendissimo domino visitatore, qui et ultimo Maii ad monasterium nostrum sero vespere appulsus postera statim die scrutinium instituit et in vigilia pentecostes nobis ad capitulum convocatis cartam visitationis et nova congregationis statuta Cistercii cusa dereliquit, in quibus multa sane odiosa (sanedum exteriorem hominem loquor) favorabile vix quidquam.

(5) Feria secunda dictae pentecostes idem reverendissimus dominus visi

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic