Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F14v --

cominus salutaturus intermittere vix potero. (6) Pro modica et tenui tractatione, quam reverendae suae pietati ac duobus religiosis sociis exhibuimus, prorsus non est, cur gratias tam profusas agat; exiguum nam fuit, quidquid praestitimus, ab affectu tamen, ut spero, integerrimo profectum. (7) Cantiunculas aliaque litteris suis nuper inclusa iis tradidi, quibus fuerant destinata. (8) Haec raptim. Interea reverenda pietas vestra me meosque in precibus et sacrificiis suis sibi commendatos velit seque lectione Bonaventurae sermonum insigniter pascat.

29. Stephani an Pater Johannes Schnürlin in Mais [Stams], 19. September 1644 Stephani beklagt sich über seine angeschlagene Gesundheit, die ihn zwar arbeiten lässt, jedoch nur unter Schmerzen. Dies sei auch der Grund, warum er nicht auf Schnürlins Briefe geantwortet habe. Er bedankt sich für die geschickten Früchte, wenn sie auch zerstört als faulige Masse in Stams angekommen sind. Martin Mittnacht ist am 13. September verstorben und wurde unter der Stiege, die zur Kirche führt, begraben. Das von Schnürlin lange ersehnte Werk wird nun endlich mitgeliefert. Stephani würde es begrüßen, wenn Schnürlin eine Abschrift anfertigen könnte. Morgen will Stephani nach Brixen reisen, um einige Priesteramtskandidaten vorzustellen. Beim kleinsten Zeichen von mangelndem Respekt wolle er sofort wieder abreisen. Ad patrem Schnürl in Mais, 19. Septembris 1644. Venerabilis in Christo, religiose et sincere dilecte confrater

(1) Decima iam hebdomas est, et siquid ultra, cum ischias infestare me coepit (molestissima sane corporis indispositio), qua etiamnum affligor pluribus iam remediis incassum adhibitis. (2) Ea licet de die tantum impedimenti non adferat, quin functionibus cum chori tum prioratus pro modulo meo valeam intendere, de nocte tamen omnem paene somnum mihi eripit, siquidem tota doloris vis tunc potissimum saevit, cum in plumis recubo, quo fit, ut plerumque post noctis concubium de lectulo surgens non minimam temporis partem per hypocaustum inambulando consumam. (3) Atque hic copendicus affectus in causa fuit, cur ad priores reverentiae vestrae mense Iulio mihi directas nil responderim; eram nam eo ipso die de praescripto medici phlebotomus, etsi nullo, vel certe nimis exiguo, valetudinis successu. (4) Fructus porro Athesinos recta quidem accepi, frui tamen iisdem non licuit, utpote quos negligentia portitoris corruperat in unam prope massam putidam solutos.

(5) Dominus Martinus Mittnacht uvis amplius non delectatur, iam non illi gleba in ore est. Is tertio decimo huius mensis, postquam diu acriterque cum morte luctatus fuerat, cessit tandem fortioris imperio animamque sub meridiem paulo ante duodecimam cum vita efflavit, humatus pro voto suo in ambitu claustri infra gradus, quibus ad ecclesiam conscendimus.

(6) Casus Conscientiae[ERROR: no reftable :] Casus Conscientiae] Vgl. ep. 27,3. diu desideratos ac saepius petitos tandem transmitto missurus pridem, si vel scriptor tamdiu non oscitasset, vel

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic