Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F121r -- (1) Ultima Aprilis accepi, quas ad me reverentia vestra ex suo Wertacensi
diversorio secunda paschatis feria exaraverat. (2) Alteras vero reverendissimo
nostro,[ERROR: no reftable :]
reverendissimo nostro] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. cui erant inscriptae, nondum ad manus consignavi,
quippe qui iam inde a sabbatho sexagesimae, quo a nobis digressus Oenipontum petiit,
numquam adhuc vel ad horam monasterio pedem intulit. (3) Tenui quadra victitare
reverentiam vestram hoc tempore, seu esca, seu potus spectetur, pronius credo, quam
ut multis mihi persuaderi necesse sit; cumque vinum, quod Wertacenses propinant, tam
ignobile sit et quasi nullarum virium, miror illud insuper reverentiae vestrae parce
administrari fateorque libens heminam seu mensuram dimidiam, quam pro ordinaria
diaeta mensae vestrae inferri audio, nec complexioni corporis nec laboribus, quos
exhaurire oportet, ullatenus respondere. (4) Ut ergo doliolum de vino nostrate, quod
reverentia vestra sollicitat, a reverendissimo nostro in solatium curarum et sudorum
proxime submittatur, ego suffragii mei partes libentissime interponam idque cum
vivae vocis ministerio absens ad absentem non possim, hisce diebus scripto me
spondeo praestiturum. (5) Unum male me habet, quod ocreis carere nunc debeam, de
aliis non provisus, quas inducere possem. (6) Existimaveram equidem, cum viae comes
ac stipator Thomas Mark equum reduceret, certo etiam ocreas relaturum, sed spe mea
elusa vacuus se stitit exspectanti viator. (7) Plura pro nunc addere prohibet magna
capitis debilitas, qua premor. Valeat reverentia vestra et invictum in vinea Domini
spiritum non relaxet!
312. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck
[Stams], 6. Mai 1656
Stephani berichtet, dass er nun Post von Pater Martin Stöger aus Wertach bekommen
hat, und leitet einen Brief Stögers an den Abt weiter. Stöger bittet darum, dass man
ihm Wein aus Stams schicken möge. Stephani bittet Abt Gemelich, dieses Anliegen zu
erhören. Pater Stöger werde sonst die Hitze des Sommers und die Anstrengungen nicht
ertragen. Für die Mönche in Stams bittet Stephani nach dem nächsten Aderlass
ebenfalls um einen guten Tropfen, vielleicht den 1654er Jahrgang.
Ad dominum abbatem nostrum Oeniponti adhuc haerentem, 6. Maii anno 1656.
Reverendissime in Christo pater, observandissime domine praesul
(1) Accepi tandem ex Wertach aliquid litterarum a patre Martino
[ERROR: no reftable :] patre
Martino] Gemeint ist Pater Martin Stöger. nostro,
quibuscum etiam istae, quas hic acclusas submitto, supervenerunt, nescio ubi viarum
tam diu detentae. (2) Palmarium punctum suae ad me scriptionis erat, ut apud
reverendissimam pietatem vestram pro haustu vini nostratis gratiose sibi
transmittendo intercessor ex
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [ 1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [ word count] [ stephani-b-copiae].
|