Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
novum[ERROR: no reftable :] dormitorium novum] Gemeint sind die Arbeiten am neuen Konventbau, die schon unter Abt Paul II. Gay begonnen und unter Abt Gemelich entscheidend vorangetrieben wurden, vgl. Hammer 1935, 26f. coloniam inducere posse, eo quod prae vicino strepitu et tumultu laborantium ac destruentium studere nihil omnino possim.[ERROR: no reftable :] Murarius ... possim] Vgl. >Primisser cap. 42 § 42 In coenobio nostro partem illam claustri, quam versus meridiem Paulus II abbas excitarar, pars dormitorii antiqui adhuc supererat. Hanc ergo destruere ac novae structurae conformem e fundo excitare hoc anno praesul decreverat. Sed metu belli in vicina Helvetia gliscentis opus id retardatum est. Nihilominus aedes capitularis et sacrum adytum in aliam redigi formam coeperunt mense Martio, dum interea capitula in refectorio agerentur. Sed opus patientia. (6) Atque haec pauca festinanter cum fratres baiuli iam in procinctu essent ratis conscendendae.
310. Stephani an Kooperator Augustinus Haas in Mais
[Stams], 28. März 1656
Stephani bedankt sich für die Feigen und die süßen Brote. Der Wille des Abtes was den
Umbau des Klosters betrifft, ändert sich von Tag zu Tag. Anstelle der früher
genannten zwei Sakristeien, soll jetzt nur mehr eine gebaut werden. Diese wird klein
und nieder ausfallen. Auch Stephani selbst würde nun gerne umziehen, doch es scheint
nicht so schnell zu gehen. Fortunatus [Clementi] und Leopold [Gassler] wurden nach
Brixen geschickt, um sich den Prüfungen für die Priesterweihe und das Subdiakonat zu
unterziehen. Pater Martin Stöger wurde nach Wertach geschickt, wohin er nur
widerwillig zog.
(1) Opportune admodum obvenerunt, quas ineunte quadragesima submisistis, ficus et panes dulciarii in obsonium nocturnae refectiunculae propediem iam a corona fratrum absumpta atque illis potissimum servientia, quibus a malis et caseo libet esse abstemiis. (2) Quod nuperis temporibus reverentiae vestrae significavi fore, ut hac aestate binae de novo sacristiae exaedificarentur, nunc per palinodiam recanto, siquidem reverendissimi nostri[ERROR: no reftable :] reverendissimi nostri] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. proposita et intentiones (sit verbo venia) ita nutant et variant, ut nihil amplius vobis de futuris aedificiis nuntiare constituerim, antequam erecta videro et ad ultimam faciem perducta. (3) Modo nam cum praesentes iam sunt murarii, decrevit reverendissimus noster unicam tantum extruere sacristiam eamque et in loco veteri et nihilo ferme ampliorem ac, nisi decreta mutentur, adeo humilem, ut exiguo futura sit ornamento. (4) Ego si veteris habitaculi angustias commutare et in novum tandem prioratum novus colonus immigrare concupiscam, omnia et singula, quae ad conclavis illius efformationem complendam spectant, conventus peculio comparem necesse est, prout defacto praeter alia asseres, nuceos et cerrinos notabili pecunia iam conduxi. (5) Heri fratres nostros Fortunatum[ERROR: no reftable :] Fortunatum] Gemeint ist Bruder Fortunatus Clementi. et Leopoldum[ERROR: no reftable :] Leopoldum] Gemeint ist Bruder Leopold Gassler (vgl. Album Stamsense Nr. 466). Brixinam direxi, si in arena examinis probe steterint, presbyterum et subdiaconum futuros. (6) Eodem etiam hesterno meridie pater Martinus Steger in Wertach emissus est, ecclesiam illam hoc temporis pastore viduatam provisorie curaturus, qui quidem aegerrime eo concessit, ac nisi inoboedientiae poenas esset veritus, ad parendum vix fuisset inductus. Sed haec obiter et per transennam.
311. Stephani an Vikar Martin Stöger in Wertach
[Stams], 2. Mai 1656
Stephani hat schon zwei Briefe von Stöger erhalten, konnte das Schreiben, das an den
Abt adressiert war, diesem jedoch nicht geben, da Abt Gemelich immer noch in
Innsbruck weilt. Stöger leidet unter dem schlechten Essen, besonders aber unter dem
schlechten Wein in Wertach. Er hätte gerne ein Fass aus Stams, wofür sich Stephani
gerne einsetzen wird. Besonders störend für Stephani ist es im Moment, dass er keine
Stiefel mehr hat, obwohl er darauf gehofft hatte, dass sie Stögers Begleiter, Thomas
Mark, zusammen mit dem Pferd wiederbringen werde.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |