Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
obtendit, capita sunt tum senium aetatis sexagenaria iam maioris, tum quod se inhabilem reputet, utpote qui nec concionator sit nec cantor. (4) Adderem ego, si liceret, etiam tertium caput passionis humanae, siquidem inter alia dictitat, cum antehac consultaretur de mittendo aliquo pastore in Nauders et posthac ad sanctum Petrum, se numquam in electione aut optione fuisse, mitterentur proinde nunc illi etiam in Wertach, qui olim digni vel idonei iudicati essent pro cura Nauderensi etc. (5) Itaque audientibus supradictis patribus iterato provinciam hanc per misericordiam Dei deprecatus est. (6) Putem tamen, si mens reverendissimae pietatis vestrae in suo imperio persistat, pariturum adhuc et manus oboedientiae daturum. (7) Interim quia dimidium quadragesimae iam prope emensi sumus et confessionibus ac paschali communioni peragendis haud adeo multum temporis superest, ne plebecula Wertacensis pastore se destitui lamentetur, spero responsionem aut mandatum, quid facto desuper opus, a reverendissima pietate vestra celeriter remittendum. (8) Raptim ex Stambs festo sancti legislatoris nostri.
309. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck
[Stams], 27. März 1656
Pater Martin [Stöger] hat mit großem Unwillen das Kloster nach Wertach verlassen. Die
Briefe nach Brixen hat Stephani diesem Boten nicht mitgegeben, da er vom Richter
erfahren hat, dass Abt Gemelich sie aus Innsbruck schicken werde. Aus Bayern ist
vorgestern der Maurer Jakob eingetroffen, der damit begonnen hat, die südliche Wand
des Kapitels einzureißen. Mit dem Neubau beginnt er erst, wenn der Abt selbst ihm
Anweisungen gegeben hat. Stephani beklagt sich über den Lärm, der ihn nicht zum
Studieren kommen lässt.
(1) Extulit demum tergiversantem pedem pater Martinus[ERROR: no reftable :] Martinus] Gemeint ist Pater Martin Stöger. noster hodierno meridie versus Wertach profectus, at quam aegre, quam fastidiose discesserit, vix a me exprimi queat. (2) Totus nimirum sollicitus est pro cura cuticulae suae timens annonae tenuitatem apud Wertacenses ac vini nostratis inopiam etc. (3) Latoribus harum dimissorias Brixinae exhibendas non dedi, quod iudice nostro referente didicerim easdem a reverendissima pietate vestra Oeniponte illis datum iri, quem ob finem paulo etiam maturius descendunt, ut expectare possint earundem transcriptionem. (4) Murarius faber Iacobus cum Bavaro socio nudiustertius ad monasterium appulsus
hodie murum claudentem latus meridionale capituli demoliri occepit, quo intra dies
pauculos diruto praesentiam reverendissimae pietatis vestrae desiderat, antequam
manum trullae ac caemento admoveat. (5) Ego vero unice optarem domicilium transferre
et in dormitorium
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |