Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F128v --

dine non perfunctoria concussus indagare novorum nihil potuerim, quae reverendissima et amplissima dominatio vestra rescire avebat. (2) Ex quo autem a pauculis primum diebus respirare paulisper in lucem coepi et communi hominum aura frui, intellexi stetisse non pridem in montibus nostris pedes annuntiantium pacem et annuntiantium bella.

(3) Prioris evangelii baiulus erat illustris quidam comes (cuius nomen excidit), qui terras nostras pertransiens referebat nil nobis pertimendum, quod rex Suecorum validam militum aciem in parato haberet, neque nam eo esse conductam, quasi contra Romanum imperatorem vel eius imperium quidquam hostilitatis attentare moliretur, sed solum in eventum defensionis propriae ad resistendum scilicet principi Moscovitico, si is Livoniam aliasque Sueciae conterminas regiones infestare decrevisset.

(4) Posterioris nuntii vox robustior et a pluribus recantata est, ducem Wirtenbergiae[ERROR: no reftable :] ducem Wirtembergiae] Gemeint ist Graf Eberhard III. von Württemberg (1614-1674). acriter exstimulare regem Suecum ad capessenda contra nos arma, promittentem huic auxiliares copias et quidquid subsidii in rem militarem conferre posset, simul etiam identidem ei occinentem, quam bella modo occasio esset diu desideratum ab acatholicis Messiam (regem Romanorum heterodoxum) tandem in imperium invehendi. (5) Praeterea inferiores Saxones non modo sub devotionem praedicti regis Nortmannorum seu Sueciae sese dedere paratos, verum etiam eundem re ipsa ut protectorem suum iam invocasse. (6) Denique a duce Bavaro saepe memoratum Sueciae regem repetiisse praecipuas quasdam civitates superioris Bavariae velut antiquo iuris titulo ad se pertinentes (quas inter nominabantur Ingolstadium, Rhuna, Landsperga et Danuwerda) additis minis, ni ultronea et pacifica cessione[ERROR: no reftable :] Inter pacifica et cessione in rasura restitutione. sibi resignarentur, armata manu et gladio fore vendicandas.

(7) Haec sunt, quae de novis hactenus inaudivi quaeque refero non ut comperta, sed prout accepi et emi vendibilia; male an bene evangelizantium sermo verior sit, ego non asseruero,

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic