Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F117r --

sufflaminaret, quantumvis nobis invitis. (3) Siquidem post discessum patris Belgae Ioannis Hambach[ERROR: no reftable :] Ioannis Hambach] Vgl. >Primisser cap. 42 § 39 Maiis quadriennio fere cooperatorem egerat Ioannes Hambachius Belga, ordinem nostrum in Paluck comitio professus. Cui abeunti Augustinus Hasius suffectus est. (quo antehac parochus noster in Mais cooperatore usus fuerat) simulque interveniente obitu reverendi patris Sebastiani Zigl ad sanctum Petrum imminuta est cohors sacerdotum domestica, patribus Augustino et Ludovico[ERROR: no reftable :] Augustino et Ludovico] Gemeint sind die Patres Augustinus Haas und Ludwig Winter. in locum decedentium submissis, quibus absentibus numerus celebrantium apud nos fundationibus ordinariis solvendis vix erat sufficiens.

(4) Ceterum quia interea Ingolstadio par fratrum[ERROR: no reftable :] par fratrum] Gemeint sind Georg Nussbaumer und Fortunatus Clementi. studiosorum revocavimus et in nupero paschate duos neomystas Deo omnipotenti ad aram stitimus, non est, cur hoc anno pactis non stemus. (5) Mitto igitur praesentium baiulos, conventuales nostros patrem Nivardum et patrem Bartholomaeum, [ERROR: no reftable :] patrem ... Bartholomaeum] Gemeint sind die Patres Nivardus Bardalas und Bartholomäus Hol. octidui recreatione in celeberrimo vestro monte usuros ea, optem, conditione, quam inter amplissimam dominationem vestram et reverendissimum meum[ERROR: no reftable :] reverendissimum meum] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. initam scio, ut videlicet in pagos aliave extra monasterium loca excurrere non sinantur, quorum equis duos de vestro gremio ad nos mox subvehendos exspecto reverendissimae pietati vestrae interim me et omnem conventum Stambsensem enixius commendans.

300. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 5. September 1655 Gestern nacht kam ein Bote aus Salem mit einem Brief für den Abt, den Stephani in Abwesenheit des Abtes lesen musste. Deswegen erbrach Stephani den Brief, wofür er sich nun bei Abt Gemelich entschuldigt. Den jungen Koch, den der Abt neulich nach Stams geschickt hat, hat Stephani noch nicht als Novizen eingekleidet, da der Konvent nicht von seiner Eignung überzeugt ist. Stephani wollte zudem auf die bald erhoffte Rückkehr des Abtes warten. Wenn der Abt auf die Einkleidung besteht, wird Stephani freilich gehorchen. Ad reverendissimum dominum abbatem nostrum adhuc Oeniponti haerentem, 5. Septembris 1655. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine praesul Bellam valetudinem et omnem prosperitatem in Domino

(1) Supervenit hesterna nocte sub mediam nonam nuntius quidam ex Salem directus litteras deferens, quas cum meis hisce submitto a me reseratas, quod ille disertim diceret mandatum sibi fuisse a domino praelato,[ERROR: no reftable :] domino praelato] Gemeint ist Abt Thomas II. Schwab von Salem. ut si reverendissimam pietatem vestram domi, hoc est in monasterio suo, non offenderet, me easdem aperire iuberet. (2) Quas si huius, quod continent, argumenti esse, quoquo modo suspicari potuissem, minime illas attingere tentassem.

(3) Iuveni coco, quem reverendissima pietas vestra cum coco Martino in nupero pervigilio almi patris Bernardi[ERROR: no reftable :] patris Bernardi] 20. August. ad nos destinavit, habitum religionis nondum contuli, tum quod eandem reverendissimam pietatem vestram sperarem proxime subsecuturam, tum etiam quod nullus omnino patrum conventualium sive in coci sive scriniarii receptionem inclinet, nisi talis cum hisce conversis dispositio et ordinatio introducatur, ut omni facultate ad officinas extraneas exeundi praeclusa perpetuo intra clausuram coërceantur, quod quidem ego qua ratione hoc temporis

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic