Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F14r --

pater Ioannes[ERROR: no reftable :] pater Ioannes] Gemeint ist Pater Johannes Schnürlin. uvas quasdam et ficus seorsim destinavit, quae eidem diligenter sunt traditae, sed vereor, ne bono viro ex uvis brevi dentes obstupescant, ut amplius de huiusmodi frugibus parum sit delibaturus, siquidem sacro viatico atque unctione extrema iam est munitus, brevi forsitan migraturus ad terram promissionis, ubi uva meliore aeternum satiabitur. (6) Atque hisce reverentia vestra valeat suorumque confratrum Stambsensium non immemor vivat.

28. Stephani an Pater Angelus Fieger OSM, Lektor der Theologie in Innsbruck [Stams], 23. August [1644] Stephani bedankt sich für Fiegers Brief vom 19. August. Die Schriften der Seligen Gertrud hatte Stephani schon gekannt und schätzen gelernt. Er bedankt sich weiters für eine übermittelte Predigtensammlung. Dass die beiden Stamser Patres, die vor kurzem Waldrast besucht hatten, auf ihrem Rückweg nicht bei den Serviten eingekehrt sind, hat keine tieferen Gründe. Stephani freut sich auf ein Wiedersehen in Innsbruck. Fieger hat sich sehr für die gute Behandlung bei den Zisterziensern bedankt, was Stephani als übertrieben zurückweist. Er grüßt Fieger, der sich weiterhin an der Lektüre des Bonaventura erfreuen soll. Ad reverendum patrem Angelum Fieger, ordinis servitorum, sacrae theologiae lectorem Oeniponti, 23. Augusti. Admodum reverende, religiosissime et clarissime pater

Cum amica salute, officia precum mearum et promptum benevolentiae affectum

(1) Officio scribendi, quo prior ego defungi debueram, praevenit me reverenda pietas vestra, cuius humanissimae litterae 19. Augusti ad manus mihi sunt contraditae, quibus has perbreves repono. (2) Revelationes beatae Gertrudis [ERROR: no reftable :] revelationes ... Gertrudis] Gertrud von Helfta, genannt die Große, gilt als die bedeutendste deutsche Mystikerin des 13. Jhs. Zu ihren Werken zählen „Legatus divini amoris“ und „Exercitia spiritualia“, vgl. Quenardel 2004. iam pridem per ratificem nostrum Nicolaum salvas recepi, quas postero mox tertiove die ad mensam legi coeptas, ego cum magna sane oblectatione non ignavus auscultator excipio. (3) Transmissa precationum exemplaria, tamquam munus optatissimum gratanter accepto, quae inter personas devotas a confessionali mihi cognitas brevi spero distrahenda, ea interim vivens fiducia erga reverendam pietatem vestram, ut si hunc precationum sacrarum fasciculum multiplicato fructu et faenore spiritali in animas Deum timentes totum distribuero, adhuc paucos nummos e tam sancto gazophylacio mihi suppeditandos non dubitem.

(4) Duo patres nostri, qui nuper divinam virginem in Waldrast salutarunt, [ERROR: no reftable :] Duo ... salutarunt] Vgl. ep. 22,5. in reditu suo asceterium vestrum declinarunt, non quod optime prius habiti non fuerint, sed quia (ut ego credo) primo suo appulsu tam importuni extiterunt, ut reduces iteratam moliri ad vos diversionem non sint ausi. (5) Ego certe, ubi sors Oenipontum revisendi obtigerit, quin hospitium idem sim tentaturus aut saltem reverendam pietatem vestram

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic