Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F114v --

existimaret detegendas tandem esse multas infidelitates, quas a familiae praefecta (quam heiserin vocitamus, intelligo) hactenus in fraudem ac damnum monasterii saepenumero committi vidisset, seriatim ab archiscriba nostro ipsa dictante adnotatas ac reverendissimae pietati vestrae ad nos reversurae consignandas. (4) Alterum, quod cum proxime ad sancti Blasii[ERROR: no reftable :] sancti Blasii] 3. Februar. famulitio nostro excedere cogatur, demississime hanc unicam gratiam a reverendissima pietate vestra exoratam velit, ut ne ipso etiam nostro territorio exturbetur (quemadmodum ancillarum praefecta aliique eius malevoli desiderant ac votis gestiunt), id quod haud difficile a reverendissima pietate vestra obtenturam confido, utpote quae in Stambsensi solo nata sit et educata, cuius parens cognatus olim fuerit domino abbati nostro Melchiori,[ERROR: no reftable :] abbati Melchiori] Gemeint ist Abt Melchior Jäger (vgl. Album Stamsense Nr. 366). mater vero germana sit soror Matthaei Raspichler subditi nostri in Haunold. (5) Neque metuendum (quod per calumniam famulitio praefecta eidem opprobrare perhibetur), ne a monasterii servitio soluta et sua deinceps quadra vivens occasionem in libertate captet nocturnis temporibus cum leonibus procandi. (6) Abesse etenim hoc periculum ipse ego fidem meam interponere et vadimonium praestare ausim, siquidem illa nec nubendi propositum habet et ultro iam oblata matrimonia constanter repudiavit ac sola fere inter ancillas nostras hactenus fuit, quae procorum accessum de noctibus impedierit.

(7) Nuper ordinati neomystae nostri tempus primitiarum expectantes expectant persuasi futurum fuisse, ut eae propediem celebratae iam essent, si reverendissima pietas vestra ipso huius anni auspicio tam gravi infirmitate correpta non fuisset. (8) Et hisce praeter filialem salutem reverendissimae pietati vestrae robustam valetudinem uti animo apprecamur, ita precibus et sacruficiis impetrare contendimus.

295. Stephani an seinen Bruder, Prior Laurentius Stephani in Wilten [Stams], 7. Februar 1655 Stephani schickt seinem Bruder eine Liste derjenigen Personen, die er im Laufe des letzten Jahres für die Marienbruderschaft gewinnen konnte, damit sie, wie auch die Verstorbenen, im Generalregister vermerkt werden. Ad reverendum dominum Laurentium, Wilthinae priorem, fratrem meum germanum, 7. Februarii 1655. Admodum reverende et meritissime domine prior, amantissime et colendissime frater

(1) Oblata usus occasione submittere admodum reverendae dominationi vestrae per harum latricem volui brevem eorum syllabum, quos perpetuo psalterio magnae Virginis per annum circiter adscripsi adiunctis aliquot schedis horariis, quae cum oratoribus suis morte extinctis una expirarunt, ut et illi generali militum Marianorum albo inseri possent et

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic