Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F13v --

iam quasi insensiles ac praemortui torpeant omni propemodum sensu tactus destituti, ita ut flabello muscario etiam aliquanto fortius percussi nil sentiant. (4) Cuius rei experimentum ipse ego capturus biduo abhinc eundem visitans pedis soleam, ubi alias maxime sentiri solet titillatio, fricare coepi, ad quod ille non modo pedem non retraxit, verum etiam diserte protestatus est aeque parum ex eo tactu se persentiscere, atque si caro tangeretur aliena. (5) Timeo itaque cum plerisque aliis, ne bonus Mittnacht subito ad vesperam vitae devolutus relicta huius saeculi nocte in regione meliori aeternum meridiem auspicetur. (6) Cupit ille tamen adhuc acidulis aliquantisper frui, quas proinde per harum latorem conductas voluit.

(7) Hisce inclusas attulit nuntius quidam e monasterio Fissensi destinata opera missus, qui simul patri Simperto necessaria quaedam de vestimentis apportavit. (8) Atque his raptim deproperatis una me et omnes oves concreditas reverendissimae pietati vestrae submisse commendo.

27. Stephani an Kooperator Sebastian Zigl in Mais [Stams], 22. August 1644 Stephani konnte aus gesundheitlichen Gründen auf die letzten beiden Briefe nicht antworten, bedankt sich nun aber für den Käse und die Früchte. Auch bei Pater Johannes [Schnürlin] soll Zigl ihn entschuldigen, dass er noch nicht geantwortet habe. Die an Martin Mittnacht geschickten Trauben und Feigen wurden diesem überbracht, doch fürchtet Stephani, Mittnacht werde sich nicht mehr lange daran erfreuen können. Ad patrem Sebastianum in Mais, 22. Augusti 1644. Venerabilis in Christo pater, confrater honorande

(1) Alteras iam litteras reverentia vestra ad me direxit, sed prioribus a me responsum non est, quod eo ipso die allatae essent, quo phlebotomia ob corporis indispositionem uti debueram. (2) Grates habeo reverentiae vestrae tam pro oblato nuper caseo, quam pro frugibus modo recens transmissis; quamquam nam ego casei amicus non sum, tamen non desunt, qui eundem prope inter cupedias habeant. (3) Quaeso, reverentia vestra excuset me apud patrem Ioannem, quod ad binas ipsius epistulas necdum responsi aliquid rescribam, praestitissem id profecto libentissime, sed aliis negotiolis praepeditus temporis angustia laboravi; proxima tamen occasione, ne me sui immemorem existimet, et litteras ad ipsum dirigam et, quod ille magis habet in votis, descriptos Conscientiae Casus certo certius transmittam. (4) Interim reverentia vestra ipsi et cumprimis domino parocho amicam meo nomine salutem impertiat, quibus omnibus vindemiam pinguem et uberem exopto.

(5) Domino Martino Mittnacht

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic