Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F111r --

attrita sint aut penitus lacera, centones autem domum reduci non cupiam, credo tabellarium, quem assumetis, ferendis oneribus non fore nimium praegravandum. (6) Porro ut me de commodis vestris sollicitum esse non dubitetis, suadeo, ut vos itineri quam celerrime accingatis, quo ad proximas ferias quattuor temporum (quod a reverendissimo impetrare contendam) Brixinam pro sacris ordinibus mitti valeatis. (7) Nec est, quod propterea frater Fortunatus [ERROR: no reftable :] frater Fortunatus] Gemeint ist Bruder Fortunatus Clementi. de complemento suae philosophiae desperet, iam enim domi nostrae habemus professorem conductum,[ERROR: no reftable :] professorem conductum] Vgl. ep. 280. qui intra tres circiter septimanas praelectionibus suis initium est positurus. (8) Valete in Domino ac rerum vestrarum optime, quam potestis, satagite. Raptim etc.

284. Stephani an Pfarrer Maximilian Lederer in Thaur [Stams], 31. August 1654 Stephani bedankt sich für die Bücher, die in Stams angekommen sind: ein Band kanonisches Recht und die neuen Instructiones von Holzhauser. Pfarrer Lederer soll ihm den Preis nennen, damit er ihn bezahlen kann. Holzhauser schickt er zurück, dass Lederer ihn Interessieren zeigen kann. Die weiteren Bücher, von denen die Rede war, möchte Stephani nun doch nicht mehr haben. Stattdessen würde sich Stephani über die Schriften des Augustin Barbosa freuen, der in der Stamser Bibliothek bisher nur mit einem Werk vertreten ist. Die versprochene Weinlieferung aus Stams verzögert sich noch etwas, da der Kellner nicht jedem Lieferanten trauen will. Ad reverendum dominum Maximilianum Lederer, parochum in Taur, licentiatum theologiae, 31. Augusti 1654. Admodum reverende, clarissime et eximie domine

(1) Tomus iuris canonici et libellus novi instituti, quod hoc aevo parturiit ac peperit dominus Holzhauser,[ERROR: no reftable :] libellus ... Holzhauser] Möglicherweise ist gemeint Holzhauser, Bartholomäus: Instructiones de via perfectionis et principiis practicis pro statu clericali et pastorali, das später noch in Rom 1682 erschien. die sancti Bartholomaei [ERROR: no reftable :] die ... Bartholomaei] 24. August. ad crepusculum vergente rite ad me pervenerunt. (2) Pro illo fideliter satisfaciam, ubi pretium eius ab admodum reverenda et clarissima dominatione vestra mihi fuerit indicatum. (3) Hunc vero quia iam percurri, impraesentiarum remitto, ut is incidente occasione (quam credo saepius obventuram) etiam aliis curiosis et novorum cupidis monstrari adhuc possit.

(4) Ceterum circa reliquos libros, de quibus nuper sermo inter nos erat, mutavi propositum nec illorum quemquam pro me conduci cupio, si quidem res adhuc integra et illi non iam propediem sint in via. (5) Pergratum vero mihi fecerit admodum reverenda et clarissima dominatio vestra, si illorum vice et loco comparaverit mihi tres tomos (in subiecta schedula notatos) Augustini Barbosae, [ERROR: no reftable :] Augustini Barbosae] Augustinus Barbosa (1590-1649) war ein äußerst fruchtbarer Schriftstsller, v.a. im Kirchenrecht. e cuius celeberrimi auctoris tot editis operibus nullum adhuc bibliotheca nostra vidit praeter duos tomos collectaneorum in quinque libros decretalium, quod quidem opus adeo mihi sapit et placet, ut pluris faciam, quam decem Andreas Vallenses.

(6) Dolium vini paulo tardius cur transmittatur, patri cellario [ERROR: no reftable :] patri cellario] Gemeint ist Pater Robert Brandmayr. nostro culpa impingi non potest, qui cum illud obvio cuivis ratiario non libenter committat ob periculum corruptionis, a seniculo illo, quo vectore admodum reverenda et clarissima dominatio vestra nuper Oenipontum pervenit, ratem huiusque obtinere non potuit. (7) Atque hisce valeat reverenda admodum dominatio vestra et me in sacrificiis suis Deo commendare dignetur!

285. Stephani an Kooperator Johannes Schnürlin in Mais [Stams], 22. September 1654 Es wäre inzwischen sinnlos, wenn Pater Schnürlin das lange versprochene Buch nach Stams schicken würde. Franz von Egen, der in Stams Zisterzienser werden wollte, ist persönlich ins Kloster gekommen. Stephani musste feststellen, dass er auf einem Fuß hinkt, schlecht sieht und Probleme mit dem Kopf hat. Bei Kerzenlicht konnte er nicht lange arbeiten, ohne dass seine Augen schmerzten. Länger als eine Stunde konnte er auch tagsüber nicht lesen. Als Kind sei ihm ein Ziegelstein auf den Kopf gefallen. Stephani glaubt, auch sein Eifer für den Orden sei nur vorgetäuscht, um seinem Vater zu gefallen. Deswegen hat er ihn nach Hause geschickt. Von Pater Ludwig [Winters] Krankheit hat Stephani durch einen Brief von ihm persönlich erfahren. Ad reverendum patrem Ioannem Schnürl, conventualem nostrum, cooperantem in Mais, 22. Septembris 1654. Venerabilis in Christo pater, confrater in Domino plurimum dilecte

(1) Nec aquas Oeno intulisset nec poma dedisset Alcinoo[ERROR: no reftable :] poma ... Alicinoo] Die Redensart bedeutet, jemandem etwas schenken, das er bereits im Überfluss besitzt, und findet sich bei Ovid (Pont. 4,2,10). reverentia vestra, si libellum aliquando promissum, quem pater Augustinus [ERROR: no reftable :] pater Augustinus] Gemeint ist Pater Augustinus Haas. apud reverendissimum nostrum[ERROR: no reftable :] reverendissimum nostrum] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. vidisse dictitat aut forsitan somniat, in Stambs direxisset. (2) Ut nam dominus abbas eum fortassis habeat, sunt alii, qui cartaceum illud munus patulis manibus prehenderent.

(3) Franciscus ab Egen stitit se domi nostrae ipso pervigilio beatissimae Virginis natae,[ERROR: no reftable :] Virginis natae] 8. September. qui si antehac per litteras, quibus aliquoties pro habitu religionis supplicem nobis se fecit, ea notificasset, quae modo viva voce in aures nostras demisit, futurum numquam fuerat, ut eius praesentiam flagitaremus. (4) Neque nam uno tantum sinistro pede, sed et capite atque oculis claudicat. (5) Vidimus eum, cum noctu lumen mensae inferretur, paulo post tergere identidem oculos, nictare ac neminem libere aspicere, fatentem ultro, quod ad lucernam vix quidquam legere possit, uti nec de die scripturam vel modice distantem discernere. (6) Fuit etiam, ut cum post octiduum adventus sui ex fasciculo ordinis nostri, quem ei pro fallendo otio commodaveram, lectionem per horam circiter continuasset, mox capitis dolorem contraxerit, ut et lectionem abrumpere et in campum mitigandae vertigini exire cogeretur. (7) Causam debilitatis huius cephalicae refert in lapsum tegulae e tecto quondam sibi puero in caput impactae. (8) Praeterea cum in choro et psalmodia nostra nil frequentius quam veniae seu prostrationes, subdubitare coepi, an non pes ipsius claudus in genuflexionibus forte difficultati aut impedimento esset, et volens in rem praesentem venire, eundem coram patribus congregatis flectere iussi, tum ille fateri se non nisi uno poplite terrae niti posse, altero genu ob contractionem humum non attingente. (9) Demum etiam candide edixit usque adeo se genimini vitis liberius potitando insuevisse, ut actum putet de contraria assuetudine inducenda. (10) Sane vix hominem umquam vidi, qui studiosius suos defectus tegeret, quam iste suos propalarit, ut non immerito palpare potius quam conicere liceat, bonum iuvenem non quod veraci desiderio religionis nostrae teneretur, sed ut morem gereret domino parenti, ad nos esse profectum. (11) Remittimus ergo ineptum militem, cui nec velle adiacet nec perficere bonum datur.

(12) Patrem Ludovicum[ERROR: no reftable :] patrem Ludovicum] Gemeint ist Pater Ludwig Winter. ante aliquot septimanas male habuisse ex propriis ipsius litteris intellexi. (13) Cui statim, cum ad sanctum Petrum profisceretur, libenter vaticinatus fuissem brevi futurum, ut ibidem aegritudinis censum

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic