Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
nardum Hagauf-Püringer Silzensem pro rata salarii unum, Claisnerum vero ex Wildermiemingen duos de equis, quos reverendissima potestas vestra venales exponere cogitat, acceptaturos. (5) Dominus Martinus Mittnacht etiamnum spiritum trahens reverendissimam pietatem vestram multum salvere iubet et acidularum prosperimos successus apprecatur. (6) Is praeterito die Martis sacro quidem epulo, ut nuper scripsi, refectus fuit, unctionem tamen extremam (cum nullum in eo manifestum mortis indicium appareat) suasu meo hactenus adhuc distulit. (7) Quantum exiguitas iudicii mei coniectat, indispositio eius (sententia medici tota ex materie podagrica profecta) periculum saltem proximum nondum habet, sed nimia eius deiectio et pusillanimitas atque (si edicere fas est) aliqualis impatientia vim morbi iusto maiorem repraesentant. (8) Tumor ventris eius ac partium illarum, quae sunt inter scapulas et ascellas, multum notabilis non est, imo quibusdam ne tumor quidem videtur, sed sola carnis obesitas, nunc ob parcam comestionem aliquantum solutioris. (9) Ego certe in eam spem adducor fore, ut non solum reverendissima pietas vestra eum superstitem ac viventem repertura sit, verum etiam ille relicto rursum grabato meliores adhuc dies inter nos sospes et liber sit ducturus. (10) Porro servitiis Magni Spaiser iam amplius non contentus, Sambsoner, textorem in Siltz, nescio cuius instinctu, instanter petiit et suopte peculio conduxit; cui hac in re, ne magis eum contristaremus, refragari non potuimus freti id reverendissimae pietati vestrae adeo contrarium non fore.
26. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Obladis
[Stams], 16. August 1644
Stephani revidiert seine optimistische Einschätzung vom Zustand Martin Mittnachts und
glaubt, dass er bald sterben werde. Experimente mit dessen inzwischen schon
gefühllosen Füßen lassen darauf schließen. Ein Bote aus dem Kloster Füssen brachte
ein paar Habseligkeiten für Pater Simpert nach Stams.
(1) Scripsi ante dies paucos[ERROR: no reftable :] Scripsi ... paucos] Vgl. ep. 25.
rationem domini Mittnacht spem mihi prope certam affulgere eundem non modo
aegritudine, qua per menses iam conflictatur, nondum periclitari, verum etiam illum
desertis rursum grabati molestiis dies adhuc quotiores acturum atque liberius
respiraturum. (2) Ceterum immutato nunc rerum statu et ordine spes mea vereor, ne me
fallat; iam nam a modico temporis intervallo pectore tenus ita evidenter intumuit,
ut communi intuentium iudicio hydropisi turgere credatur. (3) Porro quod mortis
periculum iam iam indicat prae ceteris illud est, quod pedes eius
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |