Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F108v --

Ad fratrem nostrum conventualem Georgium Nusspaumer pro tempore Ingolstadii morantem, 23. Iunii 1654. Religiose, in Domino carissime frater

(1) Quintus iam volvitur mensis, ex quo litterarum tu ad me nihil. (2) Nescio, quae mentem tuam capiant oblivia. (3) Menstruas primo aut bimestres exigebaris. (4) Post paulo etiam trimestribus contentos fore nos scripsi. (5) Tu vero et illas et has negligens surda praeteris aure iussa moderatorum.

(6) Quod impraesentiarum a te deposco, illud est, ut ocius certiorem me reddas de cursu studiorum vestrorum, quibus scilicet in lectionibus uterque versemini, prope an procul a fine philosophiae distetis, quid etiam aut quantum in theologicis hactenus comportaris. (7) Erit, cum tibi huius petiti mei ratio constabit. (8) Fratri Candido Caesariensi[ERROR: no reftable :] fratri Caesariensi] Gemeint ist der Kaisheimer Bruder Candidus List. salutem meam denuntietis velim significando eidem me ante duos plus minus menses authenticam attestationem natalium ipsius ab Oenipontano magistratu signatam Caesaream misisse nec dubitare, quin ex eius cogitatione aetatem modo resciat suam, cuius telam ordiri caeperit anno 1632 mense Augusto. (9) Scire etiam luberet, quid modo sit in convictorio vestro status regiminis, an adhuc penes fratrem Nivardum Firstenfeldensem sit dictatura, an vero (quod pridem futurum inaudii) patrum aliquis Caesariensium vobis praesideat.

(10) Domi nostrae mutatio quaedam facta est in officiis. (11) Pater Augustinus [ERROR: no reftable :] pater Augustinus] Gemeint ist Pater Augustinus Haas, der bisher Kellner war. non iam amplius promum condum in monasterio, sed cooperatorem agit in Mais. (12) Patri Sebastiano[ERROR: no reftable :] patri Sebastiano] Gemeint ist Pater Sebastian Zigl. ad sanctum Petrum hydrope omnino confecto animamque iam iam in labris tenenti succollat pater Ludovicus. [ERROR: no reftable :] pater Ludovicus] Gemeint ist Pater Ludwig Winter. (13) Pistrinam provisorie pater Eugenius[ERROR: no reftable :] pater Eugenius] Gemeint ist Pater Eugenius Eyberger. administrat et penu vinarium pater Robertus.[ERROR: no reftable :] pater Robertus] Gemeint ist Pater Robert Brandmayr.

(14) Frater Albericus[ERROR: no reftable :] frater Albericus] Gemeint ist Bruder Albericus Manincor. dies et noctes in desideriis aestuat sacerdotium sitiens et suspirans, verum quo ille importunius ambit, hoc diutius (mortificandi hominis gratia) suspenditur. (15) Frater Nicolaus [ERROR: no reftable :] frater Nicolaus] Gemeint ist Bruder Nikolaus Graf von Wolkenstein. noster, quem subdiaconatus gradum accepisse nosti, in eodem suo statu permanens spem diaconii et presbyteratus Deo ac superioribus resignavit mansurus, qui hactenus fuit, simplex clericus, siquidem hebetudo visus, quam a cunis traxit, tanta est, ut ipsemet tam tremendis mysteriis tractandis inidoneum sese profiteatur. (16) Sorte interim sua contentus vivit et in tuto humilitatis placide quiescit. Hisce vale et in collegio tuorum sidus esto!

278. Stephani an Kooperator Johannes Schnürlin in Mais [Stams], 25. Juni 1654 Pater Schnürlin hat schon zwei Briefe an Stephani geschrieben, der nun endlich antwortet. Der Ansturm der Beichtwilligen lässt Stephani jedoch nicht zur Ruhe und zum Schreiben kommen. Stephani bedauert die Lage von Pater Sebastian [Zigl], der im Sterben liegt, nicht nach Stams gebracht werden kann, aber vom Pfarrer nicht aufgenommen wird. Das gute Verhältnis zwischen Schnürlin und Pater Augustinus [Haas] freut Stephani. Das Buch zum Geburtstag des Abtes war in Stams sehr willkommen. Der Weggang von Ludwig [Winter] und Augustinus [Haas] hat in Stams große Lücken im Chor und in der Messordnung hinterlassen. Pater Eugenius [Eyberger] wurde mit der Mühle, Pater Robert [Brandmayr] mit dem Weinkeller beauftragt. Ad patrem Ioannem Schnirlinum in Mais cooperantem 25. Iunii 1654. Venerabilis in Christo pater, confrater honorande et amande

(1) Prope aberat, ut ad tertias etiam reverentiae vestrae nil responderem. (2) Nam

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic