Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1492]: Epistula Ludovico Valentiae Ferrariensi (1492), versio electronica, verborum 988, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [nimira-m-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 253v --

vixisti, ex qua cum esses unum de viginti annos natus ad religionem istam, hoc est ad verae philosophiae portum, cuius iam tum amore ardebas invitis parentibus et omni tua familia aufugisti et, quod mirum in ea fuit aetate, dum Thomam Aquinatem, sanctissimum illum simul et doctissimum hominem, imitari obstinatius contenderes, charissima quaeque deseruisti; in qua religione quantum brevissimo temporis spacio et vitae sanctimonia et optimis artibus, quae sine probitate non discuntur, excreveris, nemo, qui aetatis tuae conscius est, ignorat. Quemadmodum postea Patavii, Venetiis, Perusiae, et in Bononiensi urbe versatus sis, quantamque inde laudem reportaveris, quales fructus legendo ad maturitatem usque perduxeris, facile vel ex eo coniectari potest quod in hac florentissima urbe, in qua philosophiam theologiamque paulo ante publice profiteri exorsus es, mirificam utilitatem Romanae iuventuti ceterisque scholam tuam frequentantibus attulisti, ut fateantur omnes nunc demum scire se aliquid, prius vero cuncta ignorasse.

Itaque theologiam naturalemque et rationalem philosophiae partem cum summa tua gloria et alibi saepe docuisti et nunc quidem in hoc ipso Romanae Urbis gymnasio cum maxima auditorium utilitate doces. Eam vero sapientiam, quae ad mores attinet, nondum docendo attigeras; non quod te illa fugiat (quid enim acutissimum ingenium tuum latere potest?) sed cum modestissimus et moderatissimus sis summaque probitate atque innocentia fulgeas, credidisti nulla lectione melius moralem philosophiam edoceri posse quam vitae sanctimonia integritateque. Facilius enim homines benefactis quam benedictis ad studiosas actiones, quae ex optimis moribus fluunt, provocantur. Verbis enim ducimur, exemplo autem impellimur quodammodo et cogimur ad bene beateque vivendum.

Itaque verius dicendum est te in hac quoque parte sapientiae studiosis iuvenibus tradenda non minus quam in duabus illis elaborasse, omnesque philosophiae partes discipulis tuis, partim vita, partim lectione explicasse, ut scilicet qui te audirent continuo doctrina, qui imitarentur, moribus philosophari inciperent. Et quoniam ubique esse non poteras, excogitasti viam qua in hoc genere philosophiae industria tua foret etiam absentibus maximo emolumento. Suscepisti enim praeclarissimum hoc de Republica divini Aristotelis opus a Leonardo Aretino, homine erudito, e Graeca lingua in Latinam conversum, quod scriptorum vitio non modo mendosum, sed mutilatum et plane corruptum erat, atque illud quanta fieri potuit diligentia emendasti; deinde ut beneficium hoc trabali (quod dicitur) clavo configeres, commentaria etiam peregregia divae Thomae Aquinatis doctoris tui sedulo abs te recognita reconcinnataque addidisti. In quo quidem habenda est gratia Augustino etiam Piccolhomineo maximae spei adolescenti, qui tibi codicis eius propter exemplorum raritatem vix noti copiam fecit, immo vero, ut studiosis iuvenibus prodesset, ultro illum ad te detulit orans atque obsecrans uti onus emendationis studio et doctrina tua dignissimum non reiiceres. Itaque annuisti discipulo probitatis et virtutum tuarum amantissimo, commutatisque paucis quibusdam verbis, quae propter novam Leonardi translationem necessarium erat, servato alioqui religiosissime sensu commentaria ipsa Aristotelis sermoni, vel ipsius Leonardi Aretini traductioni coaptata, librariis imprimenda tradidisti, qui mille et quingenta volumina uno tenore, summa cura, summaque diligentia expresserunt cum tuis illis conclusionibus vel argumentis, quae sub nomine reverendissimi atque optimi principis mei Francisci Piccolhominei cardinalis Senensis in fine cuiusque libri iusseras apponi; egregium sane commentum et quod legentibus incredibilem utilitatem sit allaturum, et his, qui in intelligenda mente philosophi laborare solent, maximum lumen delectationemque prestaturum.

Hortandi igitur sunt omnes, tum qui civitatibus praesunt et varios rerum publicarum status gubernant, tum qui aliene ditioni quocumque modo subiacent vitamque civiliter agere cupiunt ut divinum hoc et praeclarissimum opus habendum curent et frequentissime evoluant. Adolescentes vero bonorum morum prudentiaeque et civilis disciplinae cupidi illud totis viribus amplectantur et continue legant, si tales evadere volunt, qui et sapienter imperandi, et, cum oporteat, etiam parendi artem tenere possint. Quod quidem unum omnes urbes, omnes res publicae et omnia regna quasi nexu quodam indissolubili

Vade retro

Vade porro


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1492]: Epistula Ludovico Valentiae Ferrariensi (1492), versio electronica, verborum 988, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [nimira-m-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.