Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1492]: Epistula Ludovico Valentiae Ferrariensi (1492), versio electronica, verborum 988, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [nimira-m-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 254v --

constringit et sustinet.

Quapropter agende quidem tibi sunt immortales gratiae, qui in maximis tuis occupationibus nullo parcens labori duos fere menses hac in re, ut humano generi prodesses, consumpsisti. Agende etiam reverendissimo et integerrimo principi Oliverio Carapha cardinali Neapolitano, patrono tuo, cuius doctrinam, gravitatem, sanctimoniam omnes boni admirantur et ob hoc vel maxime debere se illi profitentur, quod te ad hanc urbem venire iusserit in qua veluti in amplissimo quodam totius orbis theatro virtutes tuae omnibus non sine magna sua laude esse notissime. Neque enim quisquam est, qui modo sapientiam tuam degustaverit, cuius animo Oliverii humanissimi principis beneficientia non perpetuo inhaereat. Quippe a quo totum hoc boni quantumcumque est, quod certe plurimum est, veluti ex uberrimo benignitatis fonte emanaverit. Sed cui mirum id videri potest in optimo illo et divino homine qui non natus in terra (dicam enim libere quod sentio) sed ad benefaciendum omnibus e caelo dimissus esse videtur, cuius et innumerabilia in bonos viros officia extant et tot tantaque in re publica christiana praeclare gesta ut non iniuria dici posse videatur purpuram illam, quae ceteris ornamentum afferre solet, plus ab Oliverio accepisse dignitatis quam ei contulisse.

Sed omittamus sane de laudibus Oliverii dicere ad quas me necopinantem quidem ipse, nescio quo modo, orationis cursus deduxerat, iamque in immensum quoddam volumen transitura videbatur epistola. Domum ergo, hoc est ad nos ipsos redeamus. Ego igitur, qui tuo hortatu in imprimendo hoc praeclaro opere librariis prefui, quamvis studiose caverim ne quid in componendis caracteribus aberrarent, pauca tamen haec fuerunt perperam expressa, quae hic in sequenti pagina annotare institui ad legentium commoditatem. Siqua vero alia erunt (erunt autem, nisi fallor, non multa) sedulus lector facile ea per se deprehendet.

Vale. XIIII. Kal. Augusti.

Vade retro

Vade porro


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1492]: Epistula Ludovico Valentiae Ferrariensi (1492), versio electronica, verborum 988, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [nimira-m-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.