Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
-- -- Sac.1: O fausta dies, o ter beata
tempora!
Aegyptiis tandem diis novata sunt
Altaria, templa, pinguia tura, victimae.
Sac.2: Nunc cornua tollemus, bibemusque
affatim
Mera vina, vina, quae sacrantur Apidi!
Sac.3: Quae delicata fercula ad Apim
deferunt,
Nos scilicet voramus, ipse pascitur
Foeno viridi petatque Nili flumina!
Sac.4: Ditescimus pecuniis, honoribus
Cumulamur, aucta redit duplo felicitas.
Pha: Dicite io, sit perennis Api gloria!
Dicite io, sit perenne Christo dedecus!
Dicite io, floreat Apidis potentia!
Quicunque non est fautor Apis occidat,
Et occidat quicunque Christo fautor est!
Sed quos ibi vultum tristiores conspicor?
Iuvabit alloqui, ad Catharinam pertinent.
Salvete iuvenes, cur sedetis tetrici,
Adeoque maesti? Vincla cur stringunt manus?
Abicite vincla! Offerte gramen Apidi,
Quod ultro porrigunt ministri, dicite:
„Gramen damus Apidi.“ Quid ad rem tam levem
Humi tenetis fixa lumina? Quid magnum peto?
Omn: Solus deus Christus, reliqui sunt
daemones.
Pha: Catharina capta spiritus vobis facit?
O spes inanis, deserite infaustum caput,
Servate vosmet ipsos! Nam brevi, brevi
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
|