Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
-- -- Audax virago reprehendit Caesarem,
Aitque diis litare nefas, Christum deum
845 exacerbat] exarcebat C. 850
quod intrivit] quot interit C. 856 lycea]
Lycca C; cf. 875.
825 Sic, sic agendum] Sen. Herc.f. 1218; Herc.O. 846. 853]
A 735. 857–59] A 737–39.
Solum esse, ceteros superbos daemonas.
Omn: Pro facinus indignissimum!
Phi.1: Nos Caesari
Sic ludimur? Nos equiparet iuvencula?
Phi.3: Quod nomen inde grande victores
ferant,
Vincant puellam si sophistae garrulam?
Por: Aliud canetis, cum diserte proferet
Miranda fidei Christianae dogmata.
Str: Si victa vobis disserendo cesserit,
Munere remittet contentum quemquem suo,
Ne sit sub hoste palma vili ingloria.
Phi.4: Non dona regis quaerimus, sed
gloriam.
Ego mille nostris pusiones artibus
Doctos magister reddidi iam grandior:
His cum puellam conferas te iudice,
Mori haud recusem, si puer causa cadat.
Phi.6: Socii, redeamus ocyus ad gymnasia
Sua quisque, fructus nullus hic, quantum auguror!
Por: Ne faxitis! Parete iussis Caesaris,
Qui plumbeas iras geret! Phi.6: Duc ergo
nos
In Caesaris conspectum, ut huic fiat satis.
Str: Iam sapitis, o sophi. Sequimini me
ducem!
Actus III. Scena 2
Chorus uterque
Omn: Ite ad planctus, date lamenta,
Tundite crebris pectora palmis!
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
|