Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous page

Next page

-- --

Vidi esse bonum summum quod optandum omnibus,
Quod semel adeptum sufficit votis meis.
Max: Fierine potest, ut ego cupiam bona plurima,
Tute unico contenta sis tantum bono?
Cat: Bonum quod expeto, omnia involvit bona.
Max: Quod istud est summum bonum? Cat: Solus deus.
Max: Quis iste deus, bona omnia qui complectitur?
Cat: Monarcha caeli, terrae et aequoreae plagae,
Christus, dominus dominantium, rex omnium
Regum, gubernans omnia, omnia dirigens
Summa potentia et imperio insuperabili.
Max: O virgo, Christus, quem deum esse somnias,
Infestus hostis et inimicus est mihi.
Cat: Ideoque, Caesar, te miserum pronuntio,
Et a salutis ianua exclusissimum,
Qui possidere gloriaris omnia,
Illoque cares, in quo bona insunt omnia,
Illosque colis, qui daemones teterrimi.
Max: Removete, famuli, garrulam sophisticam!
Trahite in profundi carceris invisam specum,
Donec quid actu sit opus exquisivero!
Cat: Ne trahite! Vestros ipsa praecedam gradus.
Max: Ad tanta divum probra cur tu, pontifex,
Obmutuisti? Cur, patronus Apidis,
Non ausus es defendere nostra numina? 719 Lagidae] Lagideae C; cf. A 554. 730–40] B 887–901. 746–48] A 598–603. 750–54] A 633–40.
Pha: Dii non patroni verba, vindictam petunt,
Quam si diu differs, dii non different.
Max: At multa docta disputat facundia.


Previous page

Next page


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic