Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous page

Next page

-- --

Sat mihi quod inde clara sit nativitas,
Quamvis origo nec parentum obscura sit.
Max: Hanc ego requiro, hanc hanc sine fuco enuntia!
Cat: Domus unde ducitur nobis prosapia?
Reges recenset principes Aegyptios
„Lagidas“, avito sanguine exortos Lagi.
Inde Ptolomaeorum diu hoc rexit genus,
Romana donec sustulit reges manus,
Cum non memorandum dedecus nostrae domus
Cleopatra regnum prodidit viro adultero.
Huius propinquus, noster atavus, Arabiae 694 Cohibe] Cohibere C; cf. A 525. 679sq.] A 486sq. 681–727] A 505–71. 688 mentem] A 514.
Petiit remotas pulsus armis insulas,
Regina Candax quem suis fecit ducem.
Parens ab illo quartus est Costus mihi,
Rebus nec ipse fortiter gestis minor.
Amore vero instincus Aegypti suae
Remeavit istuc Caesarum partes fovens.
Hinc, imperator, quod rogas, nomen traho,
Gentis Lagidae sola sum proles super.
Max: Illustris igitur de stirpe quin stirpem refers,
Colisque cultos olim ab ipsis regibus?
Ne stemma tantum per nefas in te cadat!
Nam tua feroces lingua poenas exigit.
Cat: Potior parenti cura provido fuit
Doctas per artes nomen ornandi meum.
Hinc parvula sensus ad graves mentem appuli.
Instructa brevi spatio sophorum dogmatis


Previous page

Next page


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic