Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
-- -- Eremita – Praeco – Tubicen
Sat iam frequens spectatorum corona adest. Salvere iubeo, precorque hanc
ventionem evenire felicissimam. Gregi actorum, ut sint parati, signum
dabo, quod ante constituimus. Catharinae Virgini,
Doctori, Martyri Purissimae, Clarissimae, Fortissimae Laus, Decus et
Gloria!
Argumentum tragoediae audivistis: Catharina
est. Nihil hoc verbo maius aut melius cogitare dicive potest. Catharina est. Non addo plura.
Catharina est Eois et occiduis gentibus iam a
mille trecentis annis cognita. Cur appellaverim tragoediam quibusdam
forte displicet, cum finis tam ratione ecclesiae, quam ratione martyris
sit utique laetissimus. Verum uti catenae, verbera, caedes, ibi sensus
hominum tristia secum concipit. At ergo serviatur mortalium iudicio, ad
suetum dirigemus prope omnia, et praeferemus spectatorum lachrimas
applausui, cachinnis, risibus. Tragoediam suadet temporum
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
|