Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous page

Next page

-- --

Max: Audite et acclamate fausta, milites!
Gre: Vivat diu Maxentius, regnet diu! 520 acclamate] acclamata C. 496sq. Cave … Tartaro] B 806sq. 499–503] A 322–26. 508] B 1993. 510sq.] B 842–44. 512 princeps principum] Cic. Flacc. 54. 513] 517, 520; B 846, 853, 857. 519 Salvusne … perveniam] B 855.
Max: Quia liberalis spondet Apis omnia
Nihilque negat votis meis, et me decet
Adversus Apim liberalem ostendere.
Age ergo, pontifex, pete, quod gratum deo!
Plura impetrabis quam petere ausis. Pha: Quae diis
Dantur, redeunt multiplici cum faenore.
Ante omnia, Caesar, Apis hoc sibi postulat
Concedi, ut omnes Christianos auferas,
Dein renoventur templa, quae longinquior
Solvit vetustas, Christiadum aut faex diruit.
Nobis ministris Apidos tandem iube
Census priores restitui. Sic fiet, ut
Honor augeatur numinis et sceptrum tibi
In sempiterna stabiliatur saecula.
Max: Nihil recusem. Christiadae faxo occidant,
Quicunque ad Apim praebituri pabulum
Non advolarint. Templa sumptu regio
Ubique restaurabo. Vobis gloriam,
Immunitates, iura, honores pristinos
Confirmo. Nunc Apim ad stabulum reducite,
Ut omne mistim vulgus illuc confluat!
Gre: Vivat diu Maxentius, regnet diu!
Sac.omn: Api deorum maxime
Aegyptiis in oris,
Api deorum maxime,
Te Caesar ipse pavit.
Responsa fausta Caesari
Dedisse gratulamur.


Previous page

Next page


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic