Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous page

Next page

-- --

Pha: Sic, imperator, sic tua sceptra coelites
Perpetua faxint! Max: Duc ad aram numinis!
Pha: Ecce in propinquo est Apis ille maximus.
Max: Quicunque sit, dum spondeat felicia,
Coletur! Pha: Huc ergo venerati accedite,
Et ter quaterque poplites submittite!
Inscende solium, Caesar, auspicabimur.
Pulsate laeti cymbola in laudem dei!
Cat: Christe, ausa dirige! Clam meis egressa sum,
Ut voce libera increpem Maxentium. –
Desiste, Caesar, rumpe cepta nefaria!
Max: Quis clamat adeo et nostra turbat orgia?
Str: Sibylla, credo, quaedam tuum affatum petit.
Max: Age, virgo, fatis si quod est omen meis
Mentemque Phoebus implet, huc expectora!
Humana non sunt ora, nec vultus tibi, 459 ut sacris] sacris ut C. 479 omen] omnen C. 444–59] 544–49. 450sq. qui … adaequas] B 1576. 455] A 106. 478–90] A 274–89. 444–49] quatern. iamb. + cat. quatern. iamb.
Satu videris edita immortalium.
Cat: Non ista, princeps, ora, nec vultum adspice,
Externa dona, quae caducus fert vigor,
Sed quae sonet mens, sola divini est capax.
Miror, potenti qui regis Romam manu
Orbemque totum, qui tuos alto premis
Hostes triumpho, nec subesse sustines,
Servile subdere pascuo vitulo caput
Et monstra colere innumera paene daemonum,
Deumque non agnoscere authorem tuum,


Previous page

Next page


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic