Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous page

Next page

-- --

Ang.4: Qui dat pauperi non indigebit, qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam. Prov. 18.
Ang.5: Pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua! Eccl. 7.
Ang.6: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo! Eccl. 29.
Omn: Date eleemosynam et omnia munda vobis! Luc. 11
Ang.1: Quid ergo tandem praemii
Largam manebit Costidem,
Quae tanta egenis contulit?
Ang.2: Haec omnia in praesentia
Offerre par est numinis,
Cui grata erunt ceu victimae
Et mille holocausta pinguium.
Omn: O nimis felix etc. inter 294 et 295 Foeneratur … ei] Vulg. prov. 19,17. – Eleemosyna … aeternam] Vulg. Tob. 12,9 … faciet invenire vitam aeternam. – Quicunque … suam] Vulg. Matth. 10,42 … amen dico vobis non perdet mercedem suam. – Qui … penuriam] Vulg. prov. 28,27. – Pauperi … tua] Vet.Lat. Sirach 7,36. – Conclude … malo] Vet.Lat. Sirach 29,15. – Date … vobis] Vulg. Luc. 11,41 … omnia munda sunt vobis. inter 294 et 295] extra metrum. 295–301] quatern. iamb. 302 etc.] Sapphicum.

Actus Secundus
Argumentum
Ere: Altera pars abitum Catharinae monstrat ad aras
Apidis, infandos ubi damnat Caesaris ausus,
Cui genus et stirpem dum pandit, clauditur antro.
Verum eccam ipsa diva, mihi abeundum est.
Actus II. Scena 1 Nutrix – Catharina – Oeconomus – Chorus uterque
Itane, o alumna, fixa stat sententia?
Itane ad tyrannum temet ipsum conferes?


Previous page

Next page


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic