Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous page

Next page

-- --

Phi.6: Sublucet in tenebris nitoris plusculum.
Phi.1: Christone numen asseveras inditum?
Cat: Fidenter assevero. Phi.1: Deus non subiacet
Morti et tamen Christum asseveras mortuum.
Deus ergo mortuus? Cat: Abdita haec mysteria
Arctabo breve in compendium: Ex nihilo DEUS
Produxit hominem, qui vetito statim cibo
Se contaminavit. Maxima haec iniuria
Fuit pianda, sed piandae nemo par
Inventus. Itaque filius dei unicus
Patri obtulit se victimam pro servulis.
Carnem induit natus pudica ex virgine,
Et sponte crucis tormenta demum pertulit
Homo deus et patri coaevus filius.
Phoebaea habentur inter haec oracula,
Haec omnia persequitur Sibylla fusius.
Max: Cur subticetis? Cur tremor ossa concutit?
Cur ora pallor inficit? Vincat sophos
Puella? Respondete, asini! Heus, heus, milites,
Contundite fustibus! Nihil contra hiscitis?
Phi.1: Ignosce, Caesar, da veniam! Cito data est
Lux alia. Si mineris et flammam et necem,
Tamen fatebor esse Christum cum patre
Solum universi praesidem, mundi DEUM.
Max: Phui, dedecus! Vosne error idem fascinat,
Paremque deliro seniculo assensum datis?
Phi.2: Si doctior omnibus nequit resistere


Previous page

Next page


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic