Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous page

Next page

-- --

Et muta pro diis turba non audet loqui?
En, pene victi subticent a faemina.
Hem, facilis illa palma, quam rebamini!
Phi.5: Age, Caesar, illi profero munus novum,
Edisserendum grandiori pectore.
Cum tollis omne, quod colitur nobis deus,
Heroas olim collocatos coelitus,
Et clara mundi splendicantis lumina,
Quem nunc relinquis praesidem coelo deum?
Cat: Quod nomen aliud soli et uni des deo?
Deus vocatus, quisquis illic praesidet,
Solusque cum sit, non eget cognomine.
Est unus igitur optimus, summus, potens,
Quem mente pura plurimae gentes colunt.
Phi.5: Vox faucibus haeret, nil superat contrarium.
Phi.6: Vos Christiani triplicem asseritis deum.
Unde ergo plures reprehendis coelites,
Numerumque, quem reprehendis, ipsa comprobas?
Cat: Cum quaestio de divinitate numinis,
Caecutit hominum mentis imbecillitas,
Nisi se videndam praebeat per gratiam.
Nec mira res est, si nequitis cernere, 1301] Deos C; cf. A 900. 1279 Ridenda vel ploranda] A 189. 1291–303] A 888–902. 1304sq.] A 913, 915. 1306 Vox … haeret] Cf. ad B 646. 1307–18] A 919–39.
Quia et videntes lumen astu clauditis.
Humana si me ratio dicentem audiet,
Non assequetur sensa de tanto deo,
Quem, cum sit unus, trinus ut sit, noverit,
Nec solida turbet unitatem trinitas.


Previous page

Next page


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic