Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous page

Next page

-- --

Nefas puellam temere adeo convellere.
Cat: Quod error ergo publicus persuaserit,
Nemo repugnet, nemo rectum suadeat?
Phi.3: Atqui vel inde claret istorum decus,
Quod regna, quorum praesides aras colunt
Tuentur usque et usque florentissima.
Cat: Quin ergo divis Troia adhuc perstat suis,
Quorum cruore tam pio aras imbuit?
Babylona quare Persis evicit magis
Quam magna Babylon impotentem Persidem?
Utraque deorum numini fidit pari.
Phi.3: Quam multa multos signa confirmant deos
Et ante nostros perpetim aspectus vigent!
Caelum verendo sempiternum numine
Et Phoebus aurea luce mundo splendidus,
Phoebique compar dans vices orbi suas,
Et quidquid inde fert opem mortalibus,
Est ille nobis rite censendus deus.
Negasne praedita astra dio numine,
Quae vim creandi vimque operandi conferunt?
Cat: Ut nemo vires ensis admirabitur,
Si fortius vibratus haesit vulneri,
Sed pugilis artus et lacertos strenuos,
Sic illa caelo quae moventur sidera
Non vi suapte, sed coacta cursitant.


Previous page

Next page


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic