Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous page

Next page

-- --

Phi.1: Tu multa, virgo, non probata congeris,
Nam quae beatos poena terreret deos?
Cat: Imo quia terret per Styga nunquam peierant,
Quare et beati neutiquam dici queunt.
Phi.1: Succedat alius! Nescio qua vertigine
Caput agitetur. Phi.2: Loca diis contraria
Ostende in aliis locis, quam poetis ludicris!
Cat: Nescis Anaxagoram docere, quod omnia
Una regantur mente? Quod nec Iuppiter
Nec Mercurius nec homo quisquam brachiis suis
Brevibus rotare tanta possit corpora
Caelestium orbitarum? Phi.2: Anaxagorae mihi
Autoritas non sola, virgo, facit satis.
Cat: Nunquid Stagirites hominum deliria
Perosus unum statuit orbis arbitrum?
Ideoque terram patriam exosus diem
Clausit supremum in Euboicorum littore? 1211] ago C; cf. A 825. 1213 sceleris] supplicii C; cf. A 827sq. 1192–218] A 800–35. 1220–37 Loca … Dicite] B 1209–40.
An non Aristocles ab altioribus
Humeris Plato dictus asserit hoc ipsissimum?
An non cicutam Socrates hausit dei
Unius ergo? An non Pythagoras, Orpheus,
Vestrae Sibyllae numina plura exterminant?
Legistis haec. Cur dissimulatis? Dicite!
Phi.2: Dum colligo me, capessat alter praelium!
Phi.3: Mittantur ista, ratio divos fulciat!
Quod totus orbis clamat assensu pari,


Previous page

Next page


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic