Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous page

Next page

-- --

Aetate et eruditione qui praeit,
Hic auspicetur praelium! Si vincitur, 1161] C om. personam. 1166 faeminarum] faeminam C. 1177] B 1131. 1180–82] A 790–92. 1186sq.] Vulg. I Cor. 1,19 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium. 1190sq. Si … adiuvent] B 1143. 1161–63] dact. hexam. 1164] cat. quatern. iamb.
Reliqui sequantur ordine et victum adiuvent!
Phi.1: Prosilio laetus! Virgo, dic, quid fers novi?
Quod dogma fixum in obstinato pectore?
Cat: Nullum deorum numen esse in fictili
Materie, ut auro, lapide, luto, stipite.
Nego deorum multitudinem, nego
Tot esse Ioves, patres, sorores, coniuges,
Natos, propinquos, pellices, totum genus
Infame stupris, unde caelum fluctuat.
Phi.1: Commenta sunt haec usitata vatibus,
Indigna divis qui canunt caelestibus.
Has nostra dudum fabulas ridet schola.
Cat: Quando fateris esse vatum fabulas,
Cur veritatis invidus tales colis,
Quin voce falsos libera assertas deos
Aut dicta falso probra confutas palam?
Phi.1: Quandoque gaudet Iuppiter levibus istis,
Et per theatra publicos ludos amat.
An non levatur numinis crebro furor?
Cat: Non hinc, philosophe, agnoscis istos daemonas?
Qui, quod severus non agi tolerat Cato,
Dii requirant, ut pudorem proterant,
Aliosque ludant sceleris exemplo sui,
Ad Styga rebelles quod deo aeternum luunt?


Previous page

Next page


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic