Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous page

Next page

-- --

Cat: O Christe, te praeter mihi sordent omnia.
Glo: Quod obstruis aures carmini dulcissimo,
Altisque mersa cogitationibus
„Christum“ cies, „Christum“ sonas, „Christum“ intonas?
Christus furorem misit hunc in pectora,
Ut temet ipsam negligas tantae immemor
Felicitatis. Huc, o virgo regia,
Huc respice! Caesar nec rogatus nec tuis
Monitis adactus imperatricem iubet.
Non credis? En, quae praeferuntur symbola,
Augustus et augusta tibi cedit omnia: 1046] cymbola C; cf. etiam 1473. 1013–24] A 1277–86. 1025] Octavia 550 florem decoris singuli carpunt dies. 1026] Sen. Phaedr. 446 aetate fruere: mobili cursu fugit. 1027] Sen. Herc.O. 386 deperdit aliquid semper et fulget minus. 1030] Sen. Phaedr. 454 Quid te coherces et necas rectam indolem? 1041] A 1290. 1033–36] quatern. iamb.
Hic ignis est fulgoris aeterni nota.
Haec aquila Romani imperii te compotem
Monstrat. Corona gemina sceptrumque geminum
Reginam Eoi et occidui firmant soli.
Globus hic rotundus totius orbis indicat
Commune ius habere te cum Caesare.
Haec sella proximam potestatem adstruit
Tibi a futuro coniuge. His in arculis
Insunt lapillis Indicis monilia
Conserta opumque peregrinarum copia.
O quanta dignitas per urbes Italas
Graiasque curru eburneo circumvehi
Et a populo acclamationibus excipi
Faustissimis? Regina vivat, floreat,
Lagisque stirpem Caesarea prole augeat!
Quid, virgo fortunata, cor desiderat,


Previous page

Next page


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic