Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous page

Next page

-- --

Facilem futuram. Cat: Mitte tot praeludia,
Suspecta fides est, ubi per anfractus meat.
Glo: Ne sit morarum taedium! Caesar tui
Amore deperit. Verba omnia elocuta sum:
Hic, quem superba turba anhelat pellicum,
Thalamum iugalem spondet addictus tibi
Favetque mille prae catervis virginum.
Cat: Iam me iugali vinculo iunxit sibi
Alter, petentem Caesarem potentia
Qui superat et me regio celsa throno
Levabit. Unde Caesarem sponsum execror!
Glo: Ah parce, virgo, parce dona effundere,
Fortuna quae dispertiit larga manu,
In teque fudit ubere cornu gratiae.
Iuvenilis istud tempus aetatis vide,
Formaeque quidnam splendor iste postulet!
Cat: Formae decorem singuli carpunt dies,
Et flos iuventae mobili cursu fugit.
Deperdit aliquid semper et fulget minus.
Glo: Sapienter hinc noli optimos dies
Dicare curis tetricis! Luxum rape!
Quid te coerces et necas rectam indolem?
Molesta verba sunt loquentis, vos meum,
Quem supprimo, cantu exprimito sensum!
Omn: Virgo, propago regia,
Laetis fruare gaudiis,
Dum floret aetas corporis!
Hoc suadet Mundi Gloria.


Previous page

Next page


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic