Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous page

Next page

-- --

Nos causa! Causa Christus est, cuius fidem
Mecum professi geritis isthaec vincula,
Vos nulla licet necessitas adegerit.
Ne moveat ergo molestia haec breviuscula,
Afflictioque qua videmur opprimi!
Vanescet haec ut fumus, umbra, vapor. Nihil
Nocuisse poterunt Caesaris conamina,
Quascunque fingat machinas, fraudes, dolos.
Mortem minatur? Esto! Mortem corporis
Quis Christianus timeat? Illa ianua est
Vitae perennis et perennis gloriae,
Quam pollicetur fortiter pugnantibus
Athleta Christus, qui rependet praemia.
Subducite vos hinc paululum! Pellax venit
Fallaxque Mundi Gloria. Novi quid velit,
Verum simulabo et audiam. Omn: Fac quod lubet,
Regina virgo. Cat: In tempore vos rursum acciam.

Actus III. Scena IV. Gloria mundi – Catharina – Chorus uterque
Actura tecum de salute propria
Tuaeque vitae commodis primum peto,
Ut non mea verba cogites, sed Caesaris,
Qui munus hoc legationis credidit,
Ut ne virorum alloquia tanquam toxica
Fugeres. Ego faemina faeminam spero mihi 979] Sen. Phaedr. 850 Quis fremitus aures flebilis pepulit meas? 982] Verg. Aen. 6,476 prosequitur lacrimis; 12,72sq. ne ... lacrimis ... prosequere. 990sq.] B 549sq., 1370sq. 974–78] dim anap. + monom. anap. (licentia videlicet ultimam syllabam resolvendi).


Previous page

Next page


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic