Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 203 --

Ergo opportuno coalescant robore uires
Et pia concordi terra fragore tonet:
Arctos et Occasus corpus conspiret in unum,
Turca Gotifredos sentiat esse nouos.
Vrbanus melior, melior Pius arma retractet
Successuque nouus prosperiore Leo.
Cui, puto, praesidiis socius communibus aether
Praesto erit, humana si titubabit ope:
Incassum neque enim supra mortalia uexit
Hunc Deus et proprias iussit habere uices.
Nec modo mortalis consensus et Vrbis et Orbis
Optio, praesentis sed fuit illa Dei.
Quod si iusta pio debetur palma Leoni,
Quale secuturum est proelia sancta decus!
Nec modo pensabunt Asia atque Europa labores,
Innumeris tellus utraque plena bonis,
Aeternumque decus mansurae in saecula famae,
Fortibus et merces gloria magna uiris,
Sed maiora manent uirtutes praemia tantas
Quae Christus salua relligione dabit,
Victoresque pios ornabit ouantior axis
Cum caelum aetherea uoce: »Triumphe!« canet.

21. In Marium caelibem
Si miserae matri ploratur mortua proles
Vnica, sublimis cuius honore fuit,
Quo tibi nunc magis est plorandum in caelibe uita,
Gaudia cui damnum nulla priora leuant?


Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.