Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 149v --

Nec desiderium sentis patriaeque repulsam,
Quam minus indignis ambitiosa dedit.
O macte ingenio, qui peste leuatus ab omni
Nubila despectas ima serenus apex:
Intactus neque enim uitio foedaris ab ullo
Descensu caelsa mentis ab arce tuae!

35.
Consuluit Charites Iani Venus alma Calendis
Ambrosiamne tibi mitteret anne rosam,
An myrtum, quibus illa suum pellexit Adonin.
Muneribus dixit non opus esse Charis,
Sed lachrymis, lachrymas adhibe: dea nescia flere
Pro lachrymis roseas nunc tibi misit aquas.
36.
Dum desiderium fletu dea prodere uellet,
Deplueret siccis gutta nec una genis,
Floris odorati cumulos messesque rosarum
Lenta uaporifero flamma calore cremat.
Hinc eluctatur tepefactis floribus humor,
Arsuraeque seges stillat inusta rosae,


Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.