Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 17 -- En uelut e caelo laurea missa uolat!
Laurea par superis, caelestibus aemula diuis,
Laurea mortales nescia ferre moras,
Laurea Mercurii quae numina praepetis aequat
Diuinumque aequat sola supercilium.
Ergo alias laurus poscentibus annue terris:
Nanque tibi, Princeps, una Latina parum est,
Propagata nouis nisi creuerit illa triumphis,
Rursus ad Eoas continuata domos.
Quod si forte iubes, ueteres reuirescet in umbras
Et cum sole pares porriget illa manus,
Extendetque suos per Turcica littora ramos.
Sic instaurari palma Latina cupit
Et sese Eois petit integrare triumphis:
Cunctorum haec uotis obuia laurus erit.
En tibi sese offert recipi tam prona, propinquo
Littore, iam nutum spectat et illa tuum,
Italiaeque tibi propioribus inuidet oris,
Parua uel Adriaci deuouet ora freti,
Atque interruptos incusat ab aequore cursus,
Ocyus et solito uela uolare cupit.
Vela uolare cupit, seu iuncto ponte teneri,
Vt pedes oppositas Francia calcet aquas.
Trans freta nanque simul Gallos spectare licebit,
Accessu solo Turca subactus erit.

|