Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 14v --

E caelo caderet sancta thiara tibi,
Quae merito crines regno sociata Boemo
Ambiit et gemina luce serena nitet,
Fronte peregrina quae non inuita coruscat,
Gaudet et ad stirpem laeta redire suam;
Quae sic aucta tua uirtute refulgurat, utque
Cingit, sic meritis cingitur illa tuis.
Quod nisi nobilitas fastigia tanta tulisset
Et generis sancti continuatus honor,
Hoc regnum poteras sola uirtute mereri
Rexque animi sola nobilitate legi.
Iure tuis igitur sociabilis Arctos habenis,
Inque unum corpus Parrhasis ursa coit,
Vnaque Sarmaticum concordia fluxit in axem,
Totque regit populos mutua parque fides;
Vtque Sauum et fluuios nolim memorare minores,
Te septemgeminis Ister adorat aquis;
Teque Borystenii latices uenerantur et Albis,
Calcatusque tuis Visula gestit equis,
Continuoque libens famulari gurgite uellet
Et fluxisse tuus totus ubique cupit,
Diuersoque tuum commendat littore nomen:
Rex sacer, inuictus quolibet axe sonas!
Nec bello quam pace minus gens barbara testis


Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.