Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 80v --

Vulneris unde fuit fons et origo mei:
Immo recrudescit nunquam coitura cicatrix
Plagaque uisceribus gliscit hyulca meis.
Ipsa tamen nostro mitescere sanguine nescis,
Passa nec officiis mollior esse meis,
Quam, reor, Herculei nequeant mutare labores,
Aut Asiae molles uincere diuitiae,
Quo mihi uicinam laetho reuocare salutem
Et luci uitae restituisse uelis.
Si tamen insanos exoluam morte dolores,
Mors mea, crede, tuum, Flauia, crimen erit!
Nanque ego, quo tanti casus monimenta supersint,
Mandabo haec tumuli fronte notanda mei:
»Flauia, quae uita fuerat mihi carior ipsa,
Causa immaturae mortis acerba fuit.«
Hanc tibi – crede mihi – parient mea funera laudem!
Ah, tantum poteris lenta uidere nefas?
Nec mihi, cum pheretro portabor inane cadauer,
In cineres lacrimas ultima dona dabis?
Nec pariter dices, cum flebor uoce meorum:
»Hic mihi, proh Superi, fidus amator erat!«?
Et mea ut accensis lucebunt funera flammis,
Ah, poteris uultus exhylarare tuos,


Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.