Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 75v -- Desit nummus et aureum numisma
Quod per singula frusta partiamur,
Et de uimine textilis quasillus
Sortes accipiat duplexque mappa
Praetexat. Superi, fauete mensae,
Quorum expers opis est inauspicatus
Conuiua, et Ceres, et pater Lyaeus:
Vobis primus honos habendus; inde
Conuiuae Mario, meo sodali,
Hanc libo Cererem, hoc merum propino,
Pro ritu patriae peculiari,
Nos solemniter ut pares amicos
Confarranea uinculo perenni
Martinalia caelitus secundent
Concordique fide ligent et omnes
Fęlix omen inauguret sodales.
Nec de sorte sua queratur ullus
Sitque aeris nota susque deque foelix
Atque argentea; nanque gloriatur
Illo Iuppiter, hoc colore Luna est.
Sed sol aureus innitescit auro
Quod cuncti cupimus. Quis ergo munus
Sortitur? Marius. Sapit, nec ultra
Amens, caeca, uolubilis putanda est,
Sed Sors prouida Lynceis ocellis:
Fallax alea nescit optionem.

|