Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 73v --

Magnanimi contra sors est diuersa Leonis:
Hic par innumeris millibus esse potest.
Quod semel hic hausit, non extorquetur, et alis
Gryphis Hyperborei praepes ad astra uolat.
Non toga, non satis est sibi crista, nec infula, thorax:
Huic quoque mastrucas, Roma secunda, dabis.

27. In Inuidiam pro Venetis
Pectora quod thorax, humeros toga, uitta capillos,
Crista tegit Veneto conspicienda caput,
Carperis et iusti quaesitum sanguine belli
Imperium praedam, Liuor acerbe, uocas.
Non tamen ereptis moeret Germania uittis,
Gallia nec cristis aestuat orba suis,
Hispanus thoraca gemit trabeamque Quirinus:
Quilibet ornatu splendet, ut ante, suo.
Verum habet in toto Venetus commercia mundo:
Impiger hinc unus uendicat omne decus.
Quod si te nitor et maiestas discolor urrit,
Quae modo uestitu uersicolore placet,
Et quandoque sibi peregrinum interserit illi
Quo semper cultu splendidiore nitet:
Quid si ultra perget caelo gratissima uirtus
Nec deerunt meritis emolumenta piis?


Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.