Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 69v --

Clauditur inuicta ianua nostra sera.
Ergo ego Natalem nequeo sentire beatum,
Sed mihi lugubri tristior ille die,
Siue Parasceue seu Christi funeris instar,
Nec Natalitiam dignus habere notam.
Non malefacta tamen uitae probrosa piamus,
Nec reus incaesto dicor adulterio,
Nec Catilina feror, nec Verrhes improbus idem,
Nec dicor patriae Sparthacus esse meae,
Sed Brutos Traseasque sequor, nec fundere uitam
Pro patria aut dubitem procubuisse mea.
Ipsa, nouerca tamen, genitrix mihi – pro pudor! – ecce
Non meminit matrem dedidicitque piam.
Innocuum quid enim tenebroso in carcere clausit,
Aut tantum linguae simplicitate reum?
Non multis uitae nocuerunt crimina: nobis
Linguae libertas et pia uerba nocent.
Scilicet haec nostri sudoris idonea merces?
Hoc precium uati reddis, Apollo, tuo?
Qui licet accuser uerbis peccasse proteruis,
Dote tamen propria lingua redempta mea est,
Quae modo Pannonici decorauit funera regis,
Quae patriae totiens officiosa fuit.


Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.