Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 63 --

Nec nisi Rhacusiae mitis alumnus aquae,
Quod te clara mei decorant monimenta Ioannis
Et per te renouant monstra priora fidem,
Feelix sorte tua: neque enim, puto, clarior esses
Si meritis caelum dentur et astra tuis.

10.
Non quia communi sortitus origine nomen
Turcharum aut sanguis barbarus esse uelis,
Francisce, o gentis Gonzagae nobile sidus,
Omine sed certo Turchus ubique sonas.
Nam, uelut inuictis tribuit Germania Drusis,
Victori aut nomen Dacica terra suo,
Aut sua Scipiadae dedit Affrica, Creta Metello,
Praescia sic generi fata dedere tuo.
Nam tua uenturae uox est praenuncia sortis,
Debentur sceptris Turchica regna tuis.
Nomina sic olim magnis celebranda triumphis,
Quae modo sors tribuit, prospera bella dabunt.
Quid mirum? Sanctae superatum munere pacis
Vinci a Gonzaga principe posse doces,
Qui modo, dum meritis tecum certare laborat,
Attamen officiis uincitur ille tuis.
Nec tibi largitor par est, sed cedere passus,


Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.